výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 132, 1-18

1 (VUL) Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
1 (SVD) ترنيمة المصاعد‎. ‎اذكر يا رب داود كل ذله‎.

2 (VUL) quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
2 (SVD) ‎كيف حلف للرب نذر لعزيز يعقوب

3 (VUL) “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
3 (SVD) لا ادخل خيمة بيتي لا اصعد على سرير فراشي

4 (VUL) non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
4 (SVD) لا اعطي وسنا لعينيّ ولا نوما لاجفاني

5 (VUL) donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”.
5 (SVD) او اجد مقاما للرب مسكنا لعزيز يعقوب‎.

6 (VUL) Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
6 (SVD) ‎هوذا قد سمعنا به في افراتة. وجدناه في حقول الوعر‎.

7 (VUL) Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. -
7 (SVD) ‎لندخل الى مساكنه. لنسجد عند موطئ قدميه

8 (VUL) Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
8 (SVD) قم يا رب الى راحتك انت وتابوت عزك‎.

9 (VUL) Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
9 (SVD) ‎كهنتك يلبسون البر واتقياؤك يهتفون‎.

10 (VUL) Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
10 (SVD) ‎من اجل داود عبدك لا ترد وجه مسيحك‎.

11 (VUL) Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
11 (SVD) ‎اقسم الرب لداود بالحق لا يرجع عنه. من ثمرة بطنك اجعل على كرسيك‎.

12 (VUL) Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”.
12 (SVD) ‎ان حفظ بنوك عهدي وشهاداتي التي اعلمهم اياها فبنوهم ايضا الى الابد يجلسون على كرسيك‎.

13 (VUL) Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
13 (SVD) ‎لان الرب قد اختار صهيون اشتهاها مسكنا له‎.

14 (VUL) “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
14 (SVD) ‎هذه هي راحتي الى الابد ههنا اسكن لاني اشتهيتها‎.

15 (VUL) Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
15 (SVD) ‎طعامها ابارك بركة مساكينها اشبع خبزا‎.

16 (VUL) Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
16 (SVD) ‎كهنتها البس خلاصا واتقياؤها يهتفون هتافا‎.

17 (VUL) Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
17 (SVD) ‎هناك انبت قرنا لداود. رتبت سراجا لمسيحي‎.

18 (VUL) Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.
18 (SVD) ‎اعداءه البس خزيا وعليه يزهر اكليله


Ž 132, 1-18





Verš 11
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
1Kr 8:25 - Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”.
2Krn 6:16 - Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”.
Lk 1:69 - et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

Verš 16
Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
2Krn 6:41 - Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.

Verš 3
“ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
1Krn 15:1 - Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.

Verš 14
“ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
Ž 132:8 - Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
Ž 68:16 - Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.

Verš 17
Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
Lk 1:69 - et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

Z 132 - Žalm je mesiášsky, verše 11 a 12 sa v plnom zmysle vyplnia len na Mesiášovi. V žalme sa jasne rozlišuje Dávidova osoba od jeho potomka, Mesiáša.

Z 132,2 - "Mocný Jakubov" je pomenovanie Boha (Gn 49,24; Iz 49,26; 60,16).

Z 132,3 - 2 Sam 7,1-2; 1 Krn 17,1.

Z 132,6 - "Počuli sme, že archa je v Efrate" - keď mal Dávid preniesť archu zmluvy z Kirjatiarimu na Sion, zvesť o tom sa rozšírila po jeho kráľovstve. Počuli totižto, že je neďaleko Betlehema, odkiaľ pochádzal Dávid, v kraji Efrata. V žalme sa hovorí: "Našli sme ju na jaarských nivách", čo je to isté ako Kirjatiarim. Odtiaľ Dávid preniesol v slávnostnom sprievode archu na Sion (1 Sam 7,1; 2 Sam 6,2).

Z 132,8 - Slová sú známe už z Mojžišových čias. Izraeliti sa ich modlili vždy, keď sa archa pohýnala na cestu po púšti (Nm 10,35.36; Ž 68,2). Odteraz už nebude putovať z miesta na miesto, lebo odvtedy, čo ju odniesli zo Šíla (1 Sam 4,3 n.), nemala pevný príbytok.

Z 132,11 - "Dávidovi sa Pán zaviazal prísahou"- tieto slová sú paralelné so slovami 2. verša. Vzťahujú sa na Boží sľub, ktorý dal Pán Dávidovi skrze proroka Nátana v čase, keď Pán odkázal, aby mu Dávid nestaval chrám (2 Sam 7,5-16; Ž 89,4-5.29-38).

Z 132,17 - Tento verš sa nedá vysvetliť inakšie ako o Mesiášovi. Tak ho chápe celá katolícka tradícia.

Z 132,18 - Na hlave mesiášskeho kráľa bude naveky žiariť Pánov "diadém". Mesiáš bude kráľom Izraela.