výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 103, 1-22

1 (VUL) David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
1 (KAT) Od Dávida. Dobroreč, duša moja, Pánovi a celé moje vnútro jeho menu svätému.

2 (VUL) Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
2 (KAT) Dobroreč, duša moja, Pánovi a nezabúdaj na jeho dobrodenia.

3 (VUL) Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
3 (KAT) Veď on ti odpúšťa všetky neprávosti, on lieči všetky tvoje neduhy;

4 (VUL) qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
4 (KAT) on vykupuje tvoj život zo záhuby, on ťa venčí milosrdenstvom a milosťou;

5 (VUL) qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
5 (KAT) on naplňuje dobrodeniami tvoje roky, preto sa ti mladosť obnovuje ako orlovi.

6 (VUL) Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
6 (KAT) Pán koná spravodlivo a prisudzuje právo všetkým utláčaným.

7 (VUL) Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. -
7 (KAT) Mojžišovi zjavil svoje cesty a synom Izraela svoje skutky.

8 (VUL) Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
8 (KAT) Milostivý a milosrdný je Pán, zhovievavý a dobrotivý nesmierne.

9 (VUL) Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
9 (KAT) Nevyčíta nám ustavične naše chyby, ani sa nehnevá naveky.

10 (VUL) Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
10 (KAT) Nezaobchodí s nami podľa našich hriechov, ani nám neodpláca podľa našich neprávostí.

11 (VUL) Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;
11 (KAT) Lebo ako vysoko je nebo od zeme, také veľké je jeho zľutovanie voči tým, čo sa ho boja.

12 (VUL) quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
12 (KAT) Ako je vzdialený východ od západu, tak vzďaľuje od nás našu neprávosť.

13 (VUL) Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
13 (KAT) Ako sa otec zmilúva nad deťmi, tak sa Pán zmilúva nad tými, čo sa ho boja.

14 (VUL) Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
14 (KAT) Veď on dobre vie, z čoho sme stvorení; pamätá, že sme iba prach.

15 (VUL) Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
15 (KAT) Ako tráva sú dni človeka, odkvitá sťa poľný kvet.

16 (VUL) Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.
16 (KAT) Ledva ho vietor oveje, už ho niet, nezostane po ňom ani stopa.

17 (VUL) Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
17 (KAT) No milosrdenstvo Pánovo je od večnosti až na večnosť voči tým, čo sa ho boja a jeho spravodlivosť chráni ich detné deti,

18 (VUL) in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
18 (KAT) tie, čo zachovávajú jeho zmluvu, čo pamätajú na jeho prikázania a plnia ich.

19 (VUL) Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
19 (KAT) Pán si pripravil trón v nebesiach; kraľuje a panuje nad všetkými.

20 (VUL) Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.
20 (KAT) Dobrorečte Pánovi, všetci jeho anjeli, udatní hrdinovia, čo počúvate na jeho slová a plníte jeho príkazy.

21 (VUL) Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
21 (KAT) Dobrorečte Pánovi, všetky jeho zástupy, jeho služobníci, čo jeho vôľu plníte.

22 (VUL) Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.
22 (KAT) Dobrorečte Pánovi, všetky jeho diela, všade, kde on panuje. Dobroreč, duša moja, Pánovi.


Ž 103, 1-22





Verš 8
Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Nm 14:18 - "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Dt 5:10 - et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
Neh 9:17 - Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos.
Ž 86:15 - Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
Ž 145:8 - HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Jer 32:18 - qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius:

Verš 9
Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
Iz 57:16 - Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci.
Jer 3:5 - Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti ”.

Verš 18
in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Dt 7:9 - Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes

Verš 21
Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Gn 32:2 - Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
1Kr 22:19 - Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
Ef 3:10 - ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

Verš 15
Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:
Jób 14:1 - Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;

Z 103,5 - "Obnovuje mladosť ako orlovi" - sv. Hieronym k Iz 40,31: "Hovorievame, že starý orol omladne, keď mu vymenia krídla."

Z 103,8 - Tieto slová sú aj v Ex 34,6, kde ich hovorí sám Pán (porov. Ž 145,8).

Z 103,16 - "Nezostane po ňom ani stopa" (Ž 90,5; Iz 40,6-8; Jób 7,10; 8,18; 14,2 atď.). - Človek je úbohý, pominuteľný tvor, Božie milosrdenstvo a láska sú však večné.