výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 10, 1-18

1 (VUL) LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
1 (KAT) Pane, prečo si tak ďaleko? Prečo sa skrývaš v časoch súženia?

2 (VUL) Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
2 (KAT) Bezbožný vo svojej pýche sužuje bedára; nech sa chytí do nástrah, čo sám zosnoval.

3 (VUL) Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
3 (KAT) Veď hriešnik sa chvastá svojou náruživosťou a lakomec sa vychvaľuje.

4 (VUL) NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
4 (KAT) Hriešnik pohŕda Pánom a namyslene hovorí: „Boh nezasahuje; Boha niet.“

5 (VUL) Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
5 (KAT) Také sú všetky jeho myšlienky a jeho cesty sú vždy úspešné. Ďaleko je od myšlienky na tvoj súd a všetkých svojich odporcov nemá za nič.

6 (VUL) Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”.
6 (KAT) V srdci si takto hovorí: „Mnou nič nepohne, ani mňa, ani moje pokolenie nezastihne nešťastie.“

7 (VUL) PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
7 (KAT) Jeho ústa sú plné luhania, klamu a podvodu; pod jeho jazykom zločin a násilie.

8 (VUL) Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
8 (KAT) Sedí na postriežke blízko osád, nevinného zákerne zabíja.

9 (VUL) SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
9 (KAT) Očami sliedi za chudákom; ako lev v húštine číha v úkryte. Číha, chce schvátiť bedára; chytá ho a hádže naňho sieť.

10 (VUL) Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
10 (KAT) Prikrčí sa a vyrúti, i hynú chudáci v jeho násilných pazúroch.

11 (VUL) Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
11 (KAT) V duchu si ešte hovorí: „Boh zabudol, odvrátil svoju tvár, vôbec sa nedíva.“

12 (VUL) COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
12 (KAT) Povstaň, Pane, Bože, zdvihni svoju ruku, nezabúdaj na úbohých.

13 (VUL) Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.
13 (KAT) Ako môže bezbožník Bohom pohŕdať? Ako si môže v duchu hovoriť: „Boh nezasiahne!“?

14 (VUL) RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
14 (KAT) Ty vidíš, veď ty hľadíš na útrapy a žiaľ a berieš ich do svojich rúk. Na teba sa chudák spolieha a sirote pomáhaš.

15 (VUL) SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
15 (KAT) Rozmliažď rameno hriešnika a zločinca; budeš hľadať jeho hriech, a už ho nenájdeš.

16 (VUL) Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
16 (KAT) Pán je kráľom navždy, na veky vekov. Pohania vymizli z jeho krajiny.

17 (VUL) TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
17 (KAT) Pane, ty vyslýchaš túžbu úbožiakov, vzpružuješ im srdce, ucho si k nim nakláňaš.

18 (VUL) iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
18 (KAT) Zastaň sa práva siroty a utláčaného, aby už nikdy nenaháňal hrôzu človek stvorený zo zeme.


Ž 10, 1-18





Verš 16
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
Ž 29:10 - Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.
Ž 145:13 - MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
Ž 146:10 - Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Jer 10:10 - Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.
Nár 5:19 - Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Dan 4:3 - Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi.
Dan 6:26 - Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
1Tim 1:17 - Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Verš 2
Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Ž 7:15 - Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
Ž 9:15 - ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Prís 5:22 - Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.

Verš 11
Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
Ž 94:7 - Et dixerunt: “ Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ”.

Verš 4
NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
Ž 14:1 - Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
Ž 53:1 - Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.

Verš 7
PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
Rim 3:14 - quorum os maledictione et amaritudine plenum est;