výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 1, 1-6

1 (VUL) Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

2 (VUL) sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

3 (VUL) Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

4 (VUL) Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.

5 (VUL) Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.

6 (VUL) Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.


Ž 1, 1-6





Verš 1
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
Ž 26:4 - Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.
Prís 1:10 - Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Prís 1:15 - fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.
Prís 4:14 - Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum via.
1Kor 15:33 - Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.
Ef 5:11 - et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

Verš 2
sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
Dt 6:6 - Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
Dt 17:19 - et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt.
Joz 1:8 - Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
Ž 119:1 - ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Verš 3
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
Jer 17:8 - et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Verš 4
Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Jób 21:18 - Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Ž 35:5 - Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
Iz 17:13 - Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
Iz 29:5 - Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
Oz 13:3 - Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.

Z 1 - Tento žalm je anonymný. Je v ňom narážka na proroka Jeremiáša (17,5-8) a Ezechiela (47,12). Ako to vystihli sv. Bazil a sv. Hieronym, svojím obsahom je ako stvorený za úvod do celého Žaltára. Ozajstné šťastie človeka spočíva v spojení človeka s Bohom a v zachovávaní Božieho zákona.