| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 8, 1-22 |
1 Jób 8, 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 Jób 8, 2 “ Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? 3 Jób 8, 3 Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? 4 Jób 8, 4 Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, 5 Jób 8, 5 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, 6 Jób 8, 6 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; 7 Jób 8, 7 in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. 8 Jób 8, 8 Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. 9 Jób 8, 9 Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. 10 Jób 8, 10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? 11 Jób 8, 11 Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua? 12 Jób 8, 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13 Jób 8, 13 Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. 14 Jób 8, 14 Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. 15 Jób 8, 15 Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. 16 Jób 8, 16 Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur. 17 Jób 8, 17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. 18 Jób 8, 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: “Non novi te”. 19 Jób 8, 19 Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. 20 Jób 8, 20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis, 21 Jób 8, 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. 22 Jób 8, 22 Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ”.
| | Jób 8, 1-22 |
Verš 3
Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Dan 9:14 - Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius.
Verš 5
tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
Jób 22:23 - Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Verš 8
Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.
Dt 4:32 - Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,
Verš 9
Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Gn 47:9 - respondit: “ Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt ”.
1Krn 29:15 - Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes.
Jób 7:5 - Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
Ž 39:12 - In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
Verš 12
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
Ž 129:6 - Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
Jer 17:6 - erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Verš 13
Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
Jób 11:20 - Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
Jób 18:14 - Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
Ž 112:10 - RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.
Prís 10:28 - Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
Job 8,4-7 - Aj Bildad je toho presvedčenia, že hriešnik musí predčasne zomrieť, ako o tom svedčí aj príklad Jóbových detí. Hoci okrem nich aj Jób sa prehrešil.
Job 8,10 - "Oni", t. j. predošlé pokolenia, teda ľudia, čo pred nami kedysi žili.
Job 8,12 - Iní prekladajú verš 12 takto: "Kým sa zelenie, nekosia ju ešte. Však usychá skôr ako iná tráva."