výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 5, 1-27

1 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? 2 Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. 4 Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. 6 Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. 7 Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum. 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, 9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; 10 qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura; 11 qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate; 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat. 14 Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem; 16 et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. 17 Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. 18 Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. 20 In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit. 22 In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis. 23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26 Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi ”.

Jób 5, 1-27





Verš 3
Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim.
Ž 37:36 - et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.

Verš 9
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
Jób 9:10 - Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
Ž 72:18 - Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
Rim 11:33 - O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!

Verš 11
qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate;
1Sam 2:7 - Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat;
Ž 113:7 - Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,

Verš 12
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
Neh 4:15 - Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.
Ž 33:10 - Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
Iz 8:10 - Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.

Verš 13
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
1Kor 3:19 - Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;

Verš 14
Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Dt 28:29 - et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te.

Verš 16
et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
Ž 107:42 - Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.

Verš 17
Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Prís 3:11 - Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
Heb 12:5 - et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
Jak 1:12 - Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Zjv 3:19 - Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.

Verš 18
Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
1Sam 2:6 - Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
Oz 6:1 - “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.

Verš 19
In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
Ž 91:3 - Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno.

Verš 23
Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
Oz 2:18 - Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.

Job 5,1 - Nepomáha pokus a opovážlivosť človeka, keby chcel Boha ťahať pred súd za to, že musí znášať ťažký osud. Nijaký človek, ba ani anjel, by sa neodvážil zaujať úrad sudcu v tomto prípade, keby šlo o to, aby sa vynášal súd nad Bohom.

Job 5,2 - Boh iba pokorným, t.j. kajúcim, priznáva zvláštne milosti.

Job 5,4 - V bránach mesta konali sa súdy.

Job 5,6 - Utrpenie človeka nie je čisto výplodom prírody, ale sám hriešnik si je najčastejšie príčinou svojho utrpenia.

Job 5,17-27 - Úsek opisuje opätovné nadobudnutie šťastia trpiaceho človeka, ktorý zo svojej hriešnosti obráti sa k Bohu. Je to pre Jóba nepriame povzbudenie, aby sa usiloval v duchu pokánia k Bohu sa obrátiť. Má sa priznať k svojej hriešnosti, odprosiť Boha a oddať sa jeho milosrdenstvu. Boh nikoho nesklame.

Job 5,19 - Číslicový výrok, ktorý sedmičku uvádza ako pojem plnosti (porov. 33,14.29; 40,5; Prís 30,15 a i.).

Job 5,22 - Poľná úroda mala mnoho škodcov aj z radov zvierat. Tak hubila úrodu divá zver (Ez 14,21), myši (1 Sam 6,4 n.), kobylky (Joel 1, 4), mravce (Prís 6,6–8).

Job 5,23 - V kamenistej pôde darila sa oliva (29,6; Dt 32,13 n.) a najmä vinič.