| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 41, 1-26 |
1 Jób 41, 1 Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur. 2 Jób 41, 2 Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius? 3 Jób 41, 3 Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? 4 Jób 41, 4 Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. 5 Jób 41, 5 Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? 6 Jób 41, 6 Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. 7 Jób 41, 7 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: 8 Jób 41, 8 unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; 9 Jób 41, 9 unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur. 10 Jób 41, 10 Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 11 Jób 41, 11 De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. 12 Jób 41, 12 De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 13 Jób 41, 13 Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 14 Jób 41, 14 In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor. 15 Jób 41, 15 Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur. 16 Jób 41, 16 Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior. 17 Jób 41, 17 Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. 18 Jób 41, 18 Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; 19 Jób 41, 19 reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. 20 Jób 41, 20 Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 21 Jób 41, 21 Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem. 22 Jób 41, 22 Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum. 23 Jób 41, 23 Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. 24 Jób 41, 24 Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens. 25 Jób 41, 25 Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. 26 Jób 41, 26 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae ”.
| | Jób 41, 1-26 |
Verš 11
De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
Rim 11:35 - Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 10:14 - En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Ž 50:12 - Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
1Kor 10:26 - Domini enim est terra, et plenitudo eius.
1Kor 10:28 - Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
Job 41,10 - Oči krokodíla, ktoré pri vynorení z vody sa najprv objavujú, básnicky sú porovnané s rannou zorou. V egyptskom obrazcovom písme pre rannú zoru používa sa ako znak práve oko krokodíla.
Job 41,11 - Básnické vyfarbenie dojmu pri pohľade na obávané zviera.