| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 40, 1-32 |
1 Jób 40, 1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: 2 Jób 40, 2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. 3 Jób 40, 3 Respondens autem Iob Domino dixit: 4 Jób 40, 4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. 5 Jób 40, 5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. 6 Jób 40, 6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: 7 Jób 40, 7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. 8 Jób 40, 8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? 9 Jób 40, 9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? 10 Jób 40, 10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. 11 Jób 40, 11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. 12 Jób 40, 12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. 13 Jób 40, 13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; 14 Jób 40, 14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. 15 Jób 40, 15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. 16 Jób 40, 16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. 17 Jób 40, 17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. 18 Jób 40, 18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. 19 Jób 40, 19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. 20 Jób 40, 20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. 21 Jób 40, 21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; 22 Jób 40, 22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. 23 Jób 40, 23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. 24 Jób 40, 24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? 25 Jób 40, 25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? 26 Jób 40, 26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? 27 Jób 40, 27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? 28 Jób 40, 28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 29 Jób 40, 29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? 30 Jób 40, 30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? 31 Jób 40, 31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? 32 Jób 40, 32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.
| | Jób 40, 1-32 |
Verš 8
Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris?
Ž 51:4 - Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.
Rim 3:4 - Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
Verš 4
“ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.
Ž 39:9 - Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
Job 40,6 - Jób sa vzdáva ďalších svojich sťažností. Ale Boh ho vedie ešte o stupeň vyššie, aby mu pripomenul jeho ľudskú bezvládnosť. Tak ho vedie Boh k tomu, aby sa s dôverou a pokorne podriadil ustanoveniu Božiemu aj vtedy, keď ho z dopustenia Božieho zasiahol bolestný osud.
Job 40,7 - Porov. 38,3.
Job 40,17 - V porovnaní ide o tvrdosť chvostu, ktorý je ináč dosť krátky.
Job 40,19 - "Za vládcu je druhom iste stvorená". Niektorí prekladajú: Tvorca mu dal v blízkosti jeho meč. – Mečom sú zaiste jeho nebezpečné zuby.
Job 40,26 - Pri doprave rýb na trh pretiahli im cez žiabre rákosie alebo prútie.