výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 39, 1-30

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti? 2 Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum? 3 Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt. 4 Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas. 5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? 6 Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. 7 Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. 8 Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. 9 Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? 10 Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos? 12 Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget? 13 Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat. 14 Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16 Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur. 17 Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam. 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius. 19 Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam? 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror; 21 vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces. 24 Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor. 25 Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? 27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? 28 In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce. 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. 30 Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.

Jób 39, 1-30





Verš 1
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti?
Ž 29:9 - Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.

Verš 27
Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum?
Jer 49:16 - Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
Abd 1:4 - Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te ”, dicit Dominus.

Verš 30
Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.
Mt 24:28 - Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
Lk 17:37 - Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.

Verš 6
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis.
Jób 24:5 - Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis.
Jer 2:24 - Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.

Job 39,14-15 - Pštros opustí na dlhší čas vajcia, na ktorých sedí.

Job 39,18 - Rýchlym svojím behom pštros predbehne aj najlepšieho jazdca.