výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 38, 1-41

1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: 2 “ Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis? 3 Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. 4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. 5 Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam? 6 Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius, 7 cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem? 10 Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum, 13 et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea? 14 Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. 15 Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16 Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti? 17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? 18 Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia: 19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit; 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? 21 Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! 22 Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti, 23 quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? 24 Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram? 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti, 26 ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida? 28 Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? 29 De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit? 30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. 31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere? 32 Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu? 33 Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra? 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? 36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam? 37 Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit, 38 quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? 39 Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis, 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur? 41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?

Jób 38, 1-41





Verš 33
Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?
Jer 31:35 - Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi:

Verš 2
“ Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?
Jób 42:3 - Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam.

Verš 4
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.
Prís 8:29 - quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,

Verš 39
Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis,
Ž 104:21 - catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi.

Verš 8
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Gn 1:9 - Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
Jób 26:10 - Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Ž 33:7 - Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Ž 104:9 - Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Prís 8:29 - quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,
Jer 5:22 - Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”.

Verš 41
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?
Ž 147:9 - Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.
Mt 6:26 - Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?

Verš 36
Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?
Jób 32:8 - Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Kaz 2:26 - Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
Dan 1:17 - Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.

Verš 27
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida?
Ž 107:35 - Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.

Verš 31
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?
Jób 9:9 - Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
Am 5:8 - Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

Job 38,7 - Najobvyklejší obraz stvorenia sveta predstavuje Boha ako budovateľa domu (4–6). Keď budovateľ zapustil do budovy uholný kameň, konala sa za spevu slávnosť (porov. Zach 4,7). V Palestíne podnes sprevádzajú kladenie posledných kameňov do klenby striedavými piesňami (Hejčl, Biblie, č. III, 997). Pri zakončovaní budovania vesmíru spievali hviezdy a anjeli na slávu Bohu.

Job 38,14 - Nádheru farieb, ktorá sa zjaví pri rannej zore, porovnáva spisovateľ s červenou pečatnou hlinou. Zmeneným hláskovaním dostaneme však nový obraz, ktorý sa zdá priliehavejším na tomto mieste. Ide tu asi o porovnanie s červeným vínom (Prís 23,31), ktoré sa postupne čistí, ak je uzavreté, a postupne sa v ňom vyvíja utešená farba.

Job 38,21 - Ide o ironickú poznámku o krátkom veku ľudského života.

Job 38,23 - Možno, že verš naráža na Joz 10,11.

Job 38,36 - Zdôrazňuje poriadok, ktorým sa prejavujú sily prírody, akoby podľa rozvahy vyvíjajú svoju činnosť, na svoj čas určenú. Iní prekladajú: Ktože vložil do mrakov múdrosť a ktože požičal mračnám rozvahu? – Iní zasa miesto "mrakov" a "mračien" chcú čítať slová: utajenosť a zjavný dej. Preto prekladajú: Kto vložil do utajenosti múdrosť a kto požičal zjavnému dianiu rozvahu? – V pravidelnosti prírodných javov zračí sa múdrosť toho, kto prírode stanovil jej zákonitosť.