výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 37, 1-24

1 Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo. 2 Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens. 3 Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae. 4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius. 5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. 6 Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur. 7 Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. 8 Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur. 9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. 10 Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur. 11 Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum; 12 quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum, 13 sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri. 14 Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei. 15 Numquid scis quando praeceperit Deus, ut ostenderent lucem nubes eius? 16 Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? 17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro? 18 Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt? 19 Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras. 20 Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur. 21 At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas. 22 Ab aquilone splendor auri venit; et circa Deum terribilis maiestas. 23 Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest. 24 Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes ”.

Jób 37, 1-24





Verš 2
Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens.
Ž 29:3 - Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.

Verš 5
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
Jób 5:9 - qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
Jób 9:10 - Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
Jób 36:26 - Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.

Verš 6
Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.
Ž 147:16 - Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.

Verš 10
Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur.
Jób 38:29 - De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit?
Ž 147:17 - Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

Verš 13
sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri.
Ex 9:18 - En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus.
Ex 9:23 - Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
1Sam 12:18 - Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa.
Ezd 10:9 - Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
Jób 36:31 - Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.

Verš 18
Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt?
Gn 1:6 - Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.

Verš 23
Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.
Jób 9:4 - Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?
Jób 12:13 - Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.
Jób 12:16 - Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
Jób 36:5 - Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.
Ž 99:4 - Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

Job 37,6 - V. 7: "On vtláča na všetkých ľudí svoje znamenie" je voľnejší preklad. – V Palestíne za zimného obdobia trvalejšie sneží iba na vysokých horách. V zime padá hojný dážď, a to aj v priľahlých susedných krajoch Arabskej púšte. Daždivé počasie hatí roľníka v práci. Musí spočinúť od svojej celoročnej obvyklej práce.

Job 37,10 - Ľad sa tvorí taktiež dychom Pánovým – doslovne by znelo: Na dýchnutie Božie sype sa ľadovec. (Dýchnutie Božie podľa súvislosti je studený severný vietor.)

Job 37,23 - Hoci je Boh aj nekonečne mocný, predsa nikdy nezneužíva svoju všemohúcnosť; preto je nemysliteľné, aby sa Boh kruto zahrával s osudom ľudí alebo iných svojich stvorení.