výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 36, 1-33

1 Addens quoque Eliu haec locutus est: 2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. 3 Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. 5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. 6 Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. 7 Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. 8 Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. 12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. 13 Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. 14 Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. 15 Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. 16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. 17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. 18 Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. 19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? 20 Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. 21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. 22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? 23 Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? 24 Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. 25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. 26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. 27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, 28 quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. 29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? 30 Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. 31 Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. 32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. 33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.

Jób 36, 1-33





Verš 5
Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.
Jób 9:4 - Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?
Jób 12:13 - Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.
Jób 12:16 - Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
Jób 37:23 - Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.
Jób 38:23 - quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli?

Verš 7
Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Ž 33:18 - Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
Ž 34:15 - SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
Ž 113:8 - ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Verš 14
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.
Jób 22:16 - Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.

Verš 16
Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
Ž 23:5 - Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat.

Verš 23
Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?
Jób 34:13 - Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem?
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 8:3 - Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
Jób 34:10 - Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Rim 9:14 - Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!

Verš 26
Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.
Ž 90:2 - Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
Ž 92:8 - Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
Ž 93:2 - Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.
Ž 102:12 - Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
Iz 63:16 - Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum.
Nár 5:19 - Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Dan 6:26 - Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
Heb 1:12 - et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.

Verš 31
Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.
Jób 37:13 - sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri.

Job 36,8 - Reťaze a povrazy sú znakom biedy, nešťastia a utrpenia.

Job 36,10 - Nešťastím upomína Boh ľudí, aby sa odvrátili od neprávosti a hriechu.

Job 36,16 - Núdza je tu predstavená ako divá zver, ktorá má svoju korisť už v pažeráku.

Job 36,16 - "Miesto toho príde blaho nesmierne" je voľný preklad (porov. Heger, Kniha Ijjob, 88). Iní prekladajú: Vyláka ťa aj z pážeráka núdze na široký priestor bez obmedzenia – Alebo aj s opravou hebrejského textu prekladajú: Aj z pažeráka nepriateľovho ťa zachráni – nezlomí ťa nijaké súženie – zavládne šíra sloboda a pokoj – tvoj stôl bude oplývať tučnotou.

Job 36,20 - Zmysel verša je dosť nejasný. Jeho terajšia forma je iste porušená. Heger pokladá verše 19–20 za neskoršiu vsuvku: po noci netúž – by druhovia svojho sa ujali miesta! (Kniha Ijjob, 129). Henne vykladá zmysel takto: Neprivolávaj noc smrti, pretože sa priatelia postavili proti tebe! – Iný pokus o preklad znie takto: Nechovaj v sebe túžbu po noci (zločincov), aby si spolu nevyvolal aj postrach (od zlostníkov).

Job 36,30 - Víchrica upamätúva na Boží súd; aj ona však prináša zúrodňujúci dážď, ktorý je pre vzrast rastlín užitočný a prepotrebný. Ten istý prostriedok v ruke Božej prináša teda aj trest, aj požehnanie, podľa toho, ako ho chce Boh použiť.