výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 35, 1-16

1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: 2 “ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? 3 Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. 5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint. 6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? 7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. 9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, 10 sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”. 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. 13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. 14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. 15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, 16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ”.

Jób 35, 1-16





Verš 15
Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”,
Jób 11:6 - ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.

Verš 3
Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”.
Jób 34:9 - Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit”.

Verš 12
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Jób 27:9 - Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?
Prís 1:28 - Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
Prís 15:29 - Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Jer 11:11 - Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Jn 9:31 - Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.

Verš 7
Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet?
Jób 22:2 - “ Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit?
Ž 16:2 - Dixi Domino: “ Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ”.
Rim 11:35 - Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

Job 35,3 - Porov. 34,9.

Job 35,10 - Boh oprávnene žiada, aby všetci, čo sú utláčaní alebo akokoľvek podrobení utrpeniu, modlili sa s celou dôverou; Boh veľmi často za noc, t. j. nečakane, za veľmi krátky čas poskytol svoju pomoc ľuďom a tým ich pohol, aby mu ďakovali chválospevom a aby ho zvelebovali za svoje vyslobodenie.

Job 35,14-16 - Treba trpezlivo vyčkať, až Boh za dobré uzná, kedy chce zakročiť svojou mocou, aby poskytol pomoc prosiacim.