výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 33, 1-33

1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta. 2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. 3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. 5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. 6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. 7 Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: 9 “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. 10 Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; 11 posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. 12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. 13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. 15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, 16 tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, 17 ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, 18 eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. 21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. 22 Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. 23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, 24 miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. 25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. 27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. 29 Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, 30 ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. 31 Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. 33 Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”.

Jób 33, 1-33





Verš 6
Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego.
Jób 9:35 - Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.
Jób 23:10 - Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.

Verš 8
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
Jób 10:7 - cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
Jób 16:17 - attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.
Jób 23:10 - Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
Jób 27:5 - Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.

Verš 10
Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;
Jób 13:24 - Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
Jób 16:9 - Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
Jób 19:11 - Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.

Verš 11
posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”.
Jób 13:27 - Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti.
Jób 14:16 - Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.

Verš 20
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
Ž 107:18 - omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

Verš 26
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
Ž 50:15 - et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”.
Iz 58:9 - Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “ Ecce adsum ”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem;

Verš 30
ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium.
Ž 56:13 - Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,

Job 33,9 - Elihu zopakuje súhrn Jóbových tvrdení, ktorými ustavične zdôrazňoval svoju nevinnosť (porov. 9,21; 10,7; 12,4; 16,17; 27,5 n.). Odsúdi Jóbovu opovážlivosť. Veď podľa verša 10 Jób pripisoval Bohu istú predpojatosť (porov. 13,24; 19,11).

Job 33,14 - Boh hovorí k ľuďom rozmanitým spôsobom. Elihu uvádza aspoň tri spôsoby: Boh hovorí pomocou videnia (verše 15–18), prostredníctvom chorôb a neduhov (verše 19–22) a konečne cestou priateľského napomenutia (verše 23–28).