| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 32, 1-22 |
1 Jób 32, 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. 2 Jób 32, 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3 Jób 32, 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4 Jób 32, 4 Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; 5 Jób 32, 5 cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Jób 32, 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. 7 Jób 32, 7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. 8 Jób 32, 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. 9 Jób 32, 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium. 10 Jób 32, 10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Jób 32, 11 Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis, 12 Jób 32, 12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. 13 Jób 32, 13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. 14 Jób 32, 14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15 Jób 32, 15 Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. 16 Jób 32, 16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, 17 Jób 32, 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam. 18 Jób 32, 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; 19 Jób 32, 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20 Jób 32, 20 Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. 21 Jób 32, 21 Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. 22 Jób 32, 22 Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.
| | Jób 32, 1-22 |
Verš 8
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Jób 12:13 - Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.
Jób 38:36 - Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?
Prís 2:6 - Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.
Kaz 2:26 - Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
Dan 1:17 - Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
Dan 2:21 - et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam:
Verš 9
Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.
Jób 12:12 - In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia.
Verš 6
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam.
Jób 32:4 - Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
Jób 32:7 - Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.
Jób 15:10 - Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus.
Job 32,8 - Vek sám nepostačuje, aby niekto neomylne dosiahol dostatok múdrosti. Aby niekto vedel správne vystihnúť pravú podstatu vecí, na to je potrebný zvláštny Boží dar.