výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 31, 1-40

1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. 2 Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam? 4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6 appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam. 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10 molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis; 12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. 13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, 14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus? 16 Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, 18 quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21 si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, 22 umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur, 23 quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! 24 Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; 25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; 26 si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, 28 quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; 29 si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, 30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; 31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”; 32 foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; 33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, 36 ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi. 37 Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; 39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt verba Iob.

Jób 31, 1-40





Verš 32
foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit;
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
1Pt 4:9 - hospitales invicem sine murmuratione;

Verš 4
Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
2Krn 16:9 - Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent ”.
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Prís 5:21 - Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
Prís 15:3 - In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.

Verš 9
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Jób 24:15 - Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum.
Prís 7:25 - Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.

Verš 14
quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
Ž 44:21 - Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,

Verš 15
Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus?
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Prís 14:31 - Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.

Verš 24
Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!;
Mk 10:24 - Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.
1Tim 6:17 - Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,

Verš 25
si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea;
Ž 62:10 - Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.

Verš 26
si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
Dt 4:19 - et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.

Verš 29
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum,
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.

Verš 30
cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius;
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Rim 12:14 - Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!

Job 31,2-4 - Trest patrí hriešnikovi. Ale v čomže majú svoj pôvod moje hrozné utrpenia, keďže sám som nevinný?

Job 31,7 - "Škvrna na dlani prilipnutá" je vlastne nespravodlivo nadobudnutý cudzí majetok.

Job 31,9-12 - Cudzoložstvo.

Job 31,13 - Jób nepoškodil nikdy právo svojich otrokov. Veď pre všetko jeho konanie bola mu smernicou bázeň Božia a súčasne aj úcta pred dôstojnosťou ľudskou, ktorú priznával každému ako sebe rovnému tvoru.

Job 31,21 - Pre svoje vznešené postavenie, aké požíval práve na mestskom súde, mal síce možnosť dopustiť sa aj neprávosti, no svedomie mu to nikdy nedovolilo.

Job 31,27 - "Moju ruku pery bozkali" – bozk tu znamená najskôr nejaký modlársky obrad, ktorým uctievali slnko alebo mesiac.

Job 31,35-37 - Jób chce osvedčenie o svojej nevinnosti predložiť Bohu písomne a podpísať ho vlastným menom (verš 35 ab). Slová "Tu môj znak" v hebrejskom texte doslovne znejú: Tu je písmeno T. (Porov. Ez 9,4 a Zjv 7,3 n., kde znak služobníkov Božích ich mal všetkým urobiť zjavnými.)

Job 31,38-40 - Tieto verše svojím obsahom lepšie by sa pripojili po verši 34.

Job 31,38 - Chudobným bedárom, vdovám a sirotám ulúpené poľnosti nariekajú nad neprávosťou.