výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 26, 1-14

1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? 3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! 4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te? 5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. 7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum. 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. 9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. 11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. 12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. 13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem. 14 Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.

Jób 26, 1-14





Verš 6
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.
Ž 139:8 - Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
Ž 139:11 - Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me ”,
Prís 15:11 - Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum!
Heb 4:13 - et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

Verš 7
Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,

Verš 9
Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.
Jób 9:8 - Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,

Verš 10
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Jób 38:8 - Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Ž 33:7 - Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Ž 104:9 - Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Jer 5:22 - Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”.
Gn 1:9 - Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
Jób 38:8 - Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Ž 33:7 - Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Ž 104:9 - Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Prís 8:29 - quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,
Jer 5:22 - Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”.

Verš 12
In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.
Iz 51:15 - Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius.

Verš 13
Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Job 26,10 - "Hranica svetla so tmou" je označenie obzoru.

Job 26,12 - More tu dostáva meno Rachab (t. j. Obluda). Za vysvetlenie tohto pomenovania môže slúžiť azda to, že rozbúrené more pôsobí dojmom, akoby bolo podobné mohutnému hybkému hadovi. V starých povestiach Východu o stvorení sveta vystupuje spravidla pramore ako ozrutná hadia obluda (porov. asýrsku báj Enuma eliš a tiež 9,13; 7,12; Iz 51,10; Ž 89,11). Aj meno draka – hada "Leviatan" (3,8) súvisí s touto predstavou (26,13).