výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 25, 1-6

1 (VUL) Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2 (VUL) “ Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

3 (VUL) Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

4 (VUL) Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5 (VUL) Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6 (VUL) quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.


Jób 25, 1-6





Verš 4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
Jób 4:17 - “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”.
Jób 15:14 - Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Jób 15:14 - Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?

Verš 5
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
Jób 15:15 - Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;

Verš 6
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.
Jób 4:19 - Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.