| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 25, 1-6 |
1 Jób 25, 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 Jób 25, 2 “ Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. 3 Jób 25, 3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius? 4 Jób 25, 4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? 5 Jób 25, 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius; 6 Jób 25, 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.
| | Jób 25, 1-6 |
Verš 4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
Jób 4:17 - “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”.
Jób 15:14 - Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Jób 15:14 - Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Verš 5
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
Jób 15:15 - Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
Verš 6
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.
Jób 4:19 - Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.