výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 24, 1-25

1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem noverunt eum, ignorant dies illius? 2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos. 3 Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae. 4 Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae. 5 Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. 6 Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant. 7 Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore. 8 Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. 9 Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt; 10 nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas. 11 Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt. 12 De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius. 14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem. 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis. 18 “Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius. 19 Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt. 20 Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. 21 Male egit cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit. 22 Detraxit fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae suae. 23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem eius sunt in viis illius. 24 Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea? ”.

Jób 24, 1-25





Verš 2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos.
Dt 19:14 - Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
Dt 27:17 - “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Prís 22:28 - Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Prís 23:10 - Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:

Verš 4
Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
Prís 28:28 - Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

Verš 10
nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas.
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.

Verš 11
Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt.
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Jak 5:4 - Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.

Verš 14
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.
Ž 10:8 - Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

Verš 15
Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum.
Prís 7:8 - qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur
Ž 10:11 - Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -

Verš 16
Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem.
Jób 38:15 - Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Jn 3:20 - Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;

Job 24,6 - Iní spájajú s tým koniec verša 5 a prekladajú: kvôli deťom kosia krmu po poliach a paberkujú vo vinici hriešnika. "Aj za noci" je voľný dodatok.

Job 24,7 - Preto sa v Zákone pamätalo, aby do zálohu vzatý plášť bol vrátený majiteľovi ešte toho dňa.