| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 23, 1-17 |
1 Jób 23, 1 Respondens autem Iob ait: 2 Jób 23, 2 “ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. 3 Jób 23, 3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? 4 Jób 23, 4 Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, 5 Jób 23, 5 ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. 6 Jób 23, 6 Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! 7 Jób 23, 7 Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. 8 Jób 23, 8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. 9 Jób 23, 9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Jób 23, 10 Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. 11 Jób 23, 11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. 12 Jób 23, 12 A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. 13 Jób 23, 13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit. 14 Jób 23, 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei; 15 Jób 23, 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor. 16 Jób 23, 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. 17 Jób 23, 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
| | Jób 23, 1-17 |
Verš 11
Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
Jób 31:4 - Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
Verš 13
Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.