výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 22, 1-30

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 “ Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? 3 Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam? 4 Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium? 5 Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? 6 Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem. 8 Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea? 9 Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te subita formido. 11 Vel tenebras non vides, et impetus aquarum opprimit te. 12 “Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”. 13 Et dicis: “Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat? 14 Nubes latibulum eius, nec nostra considerat; et circa orbem caeli perambulat”. 15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? 16 Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum. 17 Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!” et “Quid faciet Omnipotens nobis?”. 18 Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo. 19 Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos: 20 “Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis”. 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos. 22 Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo. 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. 24 Comparabis tamquam terram aurum et tamquam glaream torrentis Ophir. 25 Eritque Omnipotens metallum tuum, et argentum coacervabitur tibi. 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam. 27 Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur. 30 Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum ”.

Jób 22, 1-30





Verš 6
Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus.
Ex 22:26 - ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Dt 24:6 - Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi.
Dt 24:10 - Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas,

Verš 17
Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!” et “Quid faciet Omnipotens nobis?”.
Jób 21:14 - Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.

Verš 18
Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo.
Jób 21:16 - Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.

Verš 19
Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:
Ž 107:42 - Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.

Verš 23
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Jób 8:5 - tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,

Verš 29
Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.

Job 22,8 - Elifazovo tvrdenie nemá nijakého podkladu a odôvodnenia.

Job 22,15-20 - Aj v dobe potopy sveta sa ľudia domnievali, že Boh nebude trestať hriešnikov.

Job 22,17 - Elifaz zopakuje predošlé slová Jóbove (21,14–16), ktoré udalosťami v dobe potopy boli podvrátené (porov. 15 n.).

Job 22,24 - Ofír bola svojím zlatom vychýrená krajina (porov. 1 Kr 9,28). Zlato z tých krajov bolo pokladané za najlepšie a najcennejšie. O polohe krajiny nevieme nič istého. Niektorí by ju chceli hľadať v južnej Arábii, iní – azda správnejšie – na brehoch východnej Afriky.