| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 21, 1-34 |
1 Jób 21, 1 Respondens autem Iob dixit: 2 Jób 21, 2 “ Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. 3 Jób 21, 3 Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. 4 Jób 21, 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? 5 Jób 21, 5 Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. 6 Jób 21, 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. 7 Jób 21, 7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? 8 Jób 21, 8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. 9 Jób 21, 9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. 10 Jób 21, 10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. 11 Jób 21, 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. 12 Jób 21, 12 Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. 13 Jób 21, 13 Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. 14 Jób 21, 14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Jób 21, 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”. 16 Jób 21, 16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. 17 Jób 21, 17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? 18 Jób 21, 18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. 19 Jób 21, 19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. 20 Jób 21, 20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21 Jób 21, 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? 22 Jób 21, 22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? 23 Jób 21, 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; 24 Jób 21, 24 viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. 25 Jób 21, 25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; 26 Jób 21, 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. 27 Jób 21, 27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. 28 Jób 21, 28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. 29 Jób 21, 29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? 30 Jób 21, 30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. 31 Jób 21, 31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? 32 Jób 21, 32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. 33 Jób 21, 33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. 34 Jób 21, 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ”.
| | Jób 21, 1-34 |
Verš 7
Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
Ž 17:10 - adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
Ž 73:12 - Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
Jer 12:1 - Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt.
Hab 1:16 - Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
Verš 14
Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.
Jób 22:17 - Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!” et “Quid faciet Omnipotens nobis?”.
Verš 15
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
Ex 5:2 - At ille responclit: “ Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ”.
Mal 3:14 - et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
Verš 16
Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.
Jób 22:18 - Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo.
Verš 17
Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
Jób 20:29 - Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”.
Ž 11:6 - Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Verš 22
Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
Iz 40:13 - Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?
Rim 11:34 - Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
1Kor 2:16 - Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
Verš 26
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Jób 17:14 - Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus.
Verš 30
Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.
Prís 16:4 - Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
Job 21,3 - Jób sa stavia asi proti mienke a tvrdeniu Sofarovmu, že Boh tresce hriešnikov odňatím zemského blahobytu. Jób v nasledujúcich veršoch prináša dôkazy o svojej opačnej skúsenosti, keď pripomína, že bezbožníkom sa spravidla dobre vedie na svete (verš 7 a n.) a veľmi často oplývajú blahobytom.
Job 21,5 - "Ruku si dať na ústa" je znakom mlčanlivosti, odmlčania sa.
Job 21,16-21 - Jób zopakuje tvrdenie svojich priateľov (verš 16) a pýta sa, ako často sa stáva, že sa hriešnik dostane do nešťastia (verš 17). Na námietku, že pomsta a nešťastie stihnú aspoň potomkov hriešneho človeka, Jób odpovedá, že z takejto odvety a pomsty hriešnik po svojej smrti už ničoho necíti (verše 19–21).
Job 21,22-26 - Jób zopakuje ďalšiu námietku svojich priateľov (verš 22), na ktorú odpovedá svojím poukazom na nerovný osud mnohých ľudí na tomto svete a na ich smutný podiel v podsvetí (verše 23–26).
Job 21,27-32 - Jób odmietne aj štvrtú námietku svojich priateľov, ako by jeho nešťastie bolo možno vysvetliť a odôvodniť len jeho hriešnosťou (verš 27). Oproti tomu vyhlasuje, že skúsenosť učí, že hriešnik je od zla často uchránený a ušetrený (verš 30).