| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 20, 1-29 |
1 Jób 20, 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 Jób 20, 2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. 3 Jób 20, 3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. 4 Jób 20, 4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, 5 Jób 20, 5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? 6 Jób 20, 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, 7 Jób 20, 7 quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. 8 Jób 20, 8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. 9 Jób 20, 9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. 10 Jób 20, 10 Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. 11 Jób 20, 11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. 12 Jób 20, 12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. 13 Jób 20, 13 Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. 14 Jób 20, 14 Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. 15 Jób 20, 15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. 16 Jób 20, 16 Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. 17 Jób 20, 17 Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. 18 Jób 20, 18 Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur. 19 Jób 20, 19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. 20 Jób 20, 20 Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit. 21 Jób 20, 21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. 22 Jób 20, 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. 23 Jób 20, 23 Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. 24 Jób 20, 24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. 25 Jób 20, 25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. 26 Jób 20, 26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. 27 Jób 20, 27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. 28 Jób 20, 28 Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. 29 Jób 20, 29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”.
| | Jób 20, 1-29 |
Verš 19
Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam.
Kaz 5:13 - Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit.
Verš 5
quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti?
Ž 37:35 - RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
Job 20,15 - Pre hriešnosť odníma Boh človekovi majetok.
Job 20,17 - Nebude sa kochať v hojnosti svojho bohatstva – lebo ho už vôbec nebude. Boh mu ďalšiu hojnosť statkov nedopraje.