| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 19, 1-29 |
1 Jób 19, 1 Respondens autem Iob dixit: 2 Jób 19, 2 “ Usquequo affligitis ani mam meam et atteritis me sermonibus? 3 Jób 19, 3 En decies obiurgatis me et non erubescitis opprimentes me. 4 Jób 19, 4 Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus. 5 Jób 19, 5 Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis, 6 Jób 19, 6 saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit. 7 Jób 19, 7 Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet. 8 Jób 19, 8 Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras posuit. 9 Jób 19, 9 Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo. 10 Jób 19, 10 Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam. 11 Jób 19, 11 Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. 12 Jób 19, 12 Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. 13 Jób 19, 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14 Jób 19, 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei. 15 Jób 19, 15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16 Jób 19, 16 Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum. 17 Jób 19, 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei. 18 Jób 19, 18 Vel infantes despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi. 19 Jób 19, 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me. 20 Jób 19, 20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos. 21 Jób 19, 21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22 Jób 19, 22 Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? 23 Jób 19, 23 Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro 24 Jób 19, 24 stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in silice? 25 Jób 19, 25 Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; 26 Jób 19, 26 et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum. 27 Jób 19, 27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo. 28 Jób 19, 28 Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?”, 29 Jób 19, 29 timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium ”.
| | Jób 19, 1-29 |
Verš 19
Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Ž 55:13 - Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
Verš 18
Vel infantes despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi.
Jób 30:1 - Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
Verš 11
Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
Jób 13:24 - Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
Jób 16:9 - Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
Jób 33:10 - Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;
Nár 2:5 - HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam.
Verš 20
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos.
Jób 30:30 - Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
Ž 102:5 - Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum.
Nár 4:8 - HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum.
Verš 13
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Ž 31:11 - Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt.
Ž 38:11 - Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Ž 69:8 - Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam;
Ž 88:8 - Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Job 19,9 - Boh postrhúval ozdobné rúcho z Jóba, t. j. odňal mu všetku vážnosť a bohatstvo, ktorými predtým oplýval.
Job 19,12 - "Tlupy, čo postupujú združené", sú všetci nepriatelia Jóbovi. K nim patria aj jeho bezohľadní priatelia.
Job 19,13 - "Bratia" sú Jóbovi súkmeňovci a iní bližší pokrvní. Slovo "brat" malo v tých krajoch široký význam: Okrem pokrvných naznačovalo vôbec všetkých ľudí, ktorí sú dušou niekomu blízki.
Job 19,20 - Jób vychudol na kožu a kosť. Pery bez mäsa mu pokrývajú zuby.
Job 19,24 - Nápisy na skalných stenách chránili proti vplyvom poveternosti tak, že vryté priehlbiny písmen vyplnili olovom.
Job 19,27 - Osnova sa nám spoľahlivo nezachovala; preto je pochopiteľné, že aj preklady sú dosť odchylné. Zmysel miesta treba porovnať s obsahom celej knihy. Kniha o Jóbovi nikde neučí výslovné presvedčenie o budúcom zmŕtvychvstaní tela, ako sa o tom mnohí, najmä vedení textom Vulgáty nazdávali. Zmysel miesta je asi tento: Keď večne živý Boh vystúpi raz ako Jóbov obhajca, pomôže mu k jeho právu. Lebo Boh dokáže jeho nevinu a zbaví ho aj utrpenia. Jób bude hľadieť na Boha vo svojom tele, ale ešte v tomto živote.