| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 18, 1-21 |
1 Jób 18, 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 Jób 18, 2 “ Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. 3 Jób 18, 3 Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? 4 Jób 18, 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? 5 Jób 18, 5 Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. 6 Jób 18, 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. 7 Jób 18, 7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. 8 Jób 18, 8 Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. 9 Jób 18, 9 Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. 10 Jób 18, 10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. 11 Jób 18, 11 Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius. 12 Jób 18, 12 Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. 13 Jób 18, 13 Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. 14 Jób 18, 14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum. 15 Jób 18, 15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur. 16 Jób 18, 16 Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius. 17 Jób 18, 17 Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. 18 Jób 18, 18 Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum. 19 Jób 18, 19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. 20 Jób 18, 20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror. 21 Jób 18, 21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.
| | Jób 18, 1-21 |
Verš 4
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Jób 13:14 - Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis?
Verš 9
Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum.
Jób 5:5 - Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
Verš 11
Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.
Jób 15:21 - Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
Jer 6:25 - Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
Jer 46:5 - Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
Jer 49:29 - Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
Verš 12
Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.
Jób 15:23 - Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Verš 14
Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
Jób 8:13 - Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
Jób 11:20 - Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
Prís 10:28 - Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
Verš 17
Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis.
Ž 109:13 - Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.
Prís 10:7 - Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet.
Verš 19
Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.
Iz 14:22 - “ Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus;
Jer 22:30 - Haec dicit Dominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ”.
Job 18,4 - "Zúrivosť" Jóbova je odpor, ktorým húževnate odmieta všetky obvinenia svojich priateľov.
Job 18,13 - Opis choroby, ktorý je tu uvedený, zhoduje sa s chorobným stavom Jóbovým. "Smrti prvý syn" je Jóbova ťažká choroba, ktorá sa musí končiť smrťou.
Job 18,14 - Zostup "ku kráľovi hrôzy" je vstup do ríše a pod právomoc kráľa podsvetia, t. j. zosobnenej Smrti. Smrť si predstavovali v starej dobe ako osobu. Bola neobmedzenou vladárkou nad podsvetím – to bolo jej kráľovstvo – a mŕtvi zasa boli jej poddaní.
Job 18,15 - Iní s opravou hebrejského textu prekladajú: "V jeho stánku sa usadia preň plamene – nad jeho príbytkom rozmetajú síru." Síra a oheň sú znakom krutej pomsty a trestu, ktoré majú v budúcnosti zasiahnuť Jóba (Gn 19,24; Dt 29,22 n.).