výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 16, 1-22

1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. 5 Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem. 6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me; 7 nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. 8 Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi, 9 Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. 10 Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me. 11 Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. 12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum. 13 Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum. 14 Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas. 15 Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. 16 Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; 17 attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces. 18 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. 19 Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. 20 Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. 21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo. 22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.

Jób 16, 1-22





Verš 9
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
Jób 10:16 - Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me.
Jób 13:24 - Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?

Verš 2
“ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.
Jób 13:4 - vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes.

Verš 12
Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
Jób 7:20 - Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Nár 3:12 - DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam.

Verš 21
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
Jób 31:35 - Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
Kaz 6:10 - Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
Iz 45:9 - Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”?
Rim 9:20 - O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.

Verš 15
Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.
Jób 30:19 - Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri.

Job 16,8 - Veľmi ťažký, azda porušený text.

Job 16,9-10 - Ako si počínajú divé zvery a šelmy proti svojej úbohej koristi, tak kruto si počínajú aj Jóbovi priatelia proti svojmu niekdajšiemu vernému druhovi. Miesto pravej a úprimnej potechy nemilosrdne ho sužujú, keď mu siahajú na posledné, čo mu zostalo po toľkých stratách majetku a zdravia: na jeho nevinnosť a čestné meno.

Job 16,15 - "Žínenka" znamená smútočné rúcho, ušité z vrecoviny, ktoré nosili na holom tele (preto hovorí Jób: "ušil som si ju na kožu").

Job 16,18 - Vyliata krv volala o pomstu. Preto si Jób žiada, aby ju zem nepokryla. Jóbova krv má vznášať žaloby za všetky jeho telesné a duševné útrapy. Taká nevinne vyliata krv volala podľa predstavy tamojších ľudí k Bohu o pomstu (Gn 4,10; Iz 26,21), kým ju nezakryjú, t. j. kým ju nevypomstia. V tých krajoch vládlo prísne ustanovenie o krvnej pomste podľa zásady: Život za život, zub za zub! Dokiaľ zavraždený človek nebol pomstený smrťou samého vraha, mŕtvola nevinne zavraždeného nebola "prikrytá", nemala nárok na pravé spočinutie.