| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 15, 1-35 |
1 Jób 15, 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 Jób 15, 2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? 3 Jób 15, 3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? 4 Jób 15, 4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. 5 Jób 15, 5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. 6 Jób 15, 6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. 7 Jób 15, 7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? 8 Jób 15, 8 Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? 9 Jób 15, 9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? 10 Jób 15, 10 Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. 11 Jób 15, 11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? 12 Jób 15, 12 Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? 13 Jób 15, 13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? 14 Jób 15, 14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? 15 Jób 15, 15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; 16 Jób 15, 16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. 17 Jób 15, 17 Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, 18 Jób 15, 18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: 19 Jób 15, 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. 20 Jób 15, 20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. 21 Jób 15, 21 Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. 22 Jób 15, 22 Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. 23 Jób 15, 23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. 24 Jób 15, 24 Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. 25 Jób 15, 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26 Jób 15, 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. 27 Jób 15, 27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. 28 Jób 15, 28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. 29 Jób 15, 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. 30 Jób 15, 30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. 31 Jób 15, 31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. 32 Jób 15, 32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. 33 Jób 15, 33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. 34 Jób 15, 34 Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. 35 Jób 15, 35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.
| | Jób 15, 1-35 |
Verš 32
Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet.
Jób 22:16 - Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.
Ž 55:23 - Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
Verš 35
Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.
Ž 7:14 - Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
Iz 59:4 - Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.
Oz 10:13 - Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
Verš 8
Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam?
Rim 11:34 - Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Verš 10
Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus.
Jób 32:7 - Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.
Verš 14
Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
1Kr 8:46 - Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope
2Krn 6:36 - Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam,
Jób 14:4 - Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
Ž 14:3 - Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Prís 20:9 - Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
Kaz 7:20 - Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
1Jn 1:8 - Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
1Jn 1:10 - Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Verš 15
Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
Jób 4:18 - Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.
Jób 4:18 - Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.
Jób 25:5 - Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
Verš 21
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
1Sol 5:3 - Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Verš 23
Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Jób 18:12 - Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.
Ž 109:10 - Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -
Verš 30
Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius.
Jób 4:9 - flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.
Job 15,11 - Za "Božiu útechu" pokladá Elifaz prisľúbenia Jóbových priateľov, ktorými mu dávali do výhľadu obnovu jeho života a návrat predošlého šťastia a blahobytu v prípade, že Jób bude konať úprimné pokánie.
Job 15,15 - "Boží svätí" sú bezpochyby anjeli (porov. 4,18 n.).
Job 15,20 - Svedomie nedá hriešnikovi pokoja.
Job 15,22 - Noc a tma sú znakom pohromy, nešťastia, ako zasa svetlo alebo deň je označením pre dobu blahobytu.
Job 15,23 - Hriešnik prv alebo neskoršie upadne istotne do hmotnej biedy a bude iba živoriť.
Job 15,25-28 - Príčinou neoprávnenej sebadôvery a vzbury proti Bohu bol u Jóba jeho doterajší blahobyt a priveľké bohatstvo. "Tuk" tela je znamením vonkajšieho, hmotného blahobytu, v ktorom si môže dovoliť rozličné pôžitky.
Job 15,33 - "Nezrelé strapce viniča a zhodené kvety olivy" sú deti hriešnika, ktoré ešte za života svojho otca ho predídu do hrobu.