výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 14, 1-22

1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur. 2 Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet. 3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? 4 Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem! 5 Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, 6 averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. 7 Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. 8 Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae. 10 Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? 11 Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet; 12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo. 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? 14 Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea. 15 Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. 16 Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis. 17 Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam. 18 Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo; 19 lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. 20 Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. 21 Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. 22 Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget ”.

Jób 14, 1-22





Verš 1
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:
Ž 90:9 - Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Ž 103:15 - Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

Verš 2
Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
Ž 103:15 - Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
Jób 8:9 - Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Ž 90:6 - mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
Ž 90:10 - Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.

Verš 3
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?
Jób 7:17 - Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Jób 10:20 - Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,

Verš 4
Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
Gn 5:3 - Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
Ž 51:5 - Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
Jn 3:6 - Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
Rim 5:12 - Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Ef 2:3 - in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.

Verš 5
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
Jób 7:1 - Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?

Verš 6
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
Jób 7:16 - Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Jób 7:19 - Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Jób 10:20 - Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
Jób 7:1 - Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?

Verš 16
Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.
Jób 31:4 - Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Ž 56:8 - ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.
Ž 139:2 - tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
Prís 5:21 - Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.

Job 14,4 - Pred nesmiernou Božou svätosťou každý človek musí sa cítiť nečistým; kresťanská exegéza vidí v tejto stati narážku na dedičný hriech.

Job 14,14-17 - V prípade, že by som sa mohol navrátiť z podsvetia na svet, potom by som chcel trpezlivo vyčkávať, až by sa ti utíšil hnev, ba celkom by ustal a prišiel by si pre mňa, aby si ma znovu do života postavil pod ochranu svojej dobrotivej otcovskej starostlivosti.

Job 14,18-20 - Ako vždy pôsobia svojou nezadržateľnou mocou mohutné prírodné sily, tak prevádza svoju moc nad človekom aj smrť. Jej sile nikto nevie odolať.