výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 13, 1-28

1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio; 4 vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes. 5 Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! 6 Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. 7 Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? 8 Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini? 9 Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei? 10 Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. 11 Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos? 12 Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. 13 Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. 14 Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? 15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. 16 Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. 17 Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. 18 Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar. 19 Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: 21 Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. 22 Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. 24 Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? 25 Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris. 26 Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae. 27 Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. 28 Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.

Jób 13, 1-28





Verš 4
vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes.
Jób 16:2 - “ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.

Verš 5
Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam!
Prís 17:28 - Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.

Verš 7
Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos?
Jób 17:5 - Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient.
Jób 32:21 - Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar.
Jób 36:4 - Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum.

Verš 15
Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
Ž 23:4 - Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Prís 14:32 - In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.

Verš 20
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
Jób 9:34 - Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Jób 33:7 - Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave.

Verš 24
Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
Jób 16:9 - Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
Jób 19:11 - Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
Jób 33:10 - Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;
Nár 2:5 - HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam.

Verš 26
Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
Ž 25:7 - HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Verš 27
Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti.
Jób 33:11 - posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”.

Job 13,4 - Keď Jóbovi priatelia ustavične tvrdia, že každý trpiaci nešťastlivec musí byť súčasne aj veľkým hriešnikom, podliehajú veľkému omylu a hovoria veľkú lož. Preto ich menuje Jób "nanič lekármi".

Job 13,14 - "Telo držať medzi zubmi" znamená: svoj život a svoje právo až do krajnosti brániť. Aj zvrat "dušu na dlaň klásť" znamená: nebezpečenstvu vystaviť svoj život, ak by sa tak nejaké zlo dalo odvrátiť (Sdc 12,3; 1 Sam 19,5).