výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 12, 1-25

1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? 4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. 5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. 6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. 7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. 8 Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. 9 Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? 10 In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. 11 Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? 12 In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. 14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. 15 Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. 17 Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. 18 Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. 19 Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. 21 Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. 22 Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. 23 Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. 24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. 25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

Jób 12, 1-25





Verš 4
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
Jób 16:10 - Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
Jób 17:2 - Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus?
Jób 21:3 - Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis.
Jób 30:1 - Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
Prís 14:2 - Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.

Verš 6
Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
Jób 21:7 - Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
Ž 73:11 - Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”.
Jer 12:1 - Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt.
Hab 1:3 - Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.

Verš 11
Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?
Jób 6:30 - Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?
Jób 34:3 - Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.

Verš 14
Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
Jób 9:12 - Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
Jób 11:10 - Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
Zjv 3:7 - Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:

Verš 17
Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem.
2Sam 15:31 - Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”.
2Sam 17:14 - Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
2Sam 17:23 - Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.
Iz 19:12 - Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
Iz 29:14 - ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
1Kor 1:19 - Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
2Sam 15:31 - Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”.

Verš 20
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.
Jób 32:9 - Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.
Iz 3:2 - fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem,

Verš 21
Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.
Ž 107:40 - Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.

Verš 22
Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
Mt 10:26 - Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
1Kor 4:5 - Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.

Verš 23
Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit.
Ž 107:38 - Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.

Verš 24
Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum.
Ž 107:4 - Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt.
Ž 107:40 - Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.

Job 12,7-25 - Kto si chce v plnej miere vysvetliť utrpenie Jóbovo, tomu nestačí odvolávať sa na Božiu múdrosť, o ktorej nemôže nikto mať pochybnosti, keďže aj nemé tvorstvo svojím počínaním podáva dôkazy o nej (verš 7–10), ale musí brať zreteľ aj na iné Božie vlastnosti. Nestačí ani odkazovať na životnú skúsenosť starších predkov (verš 12). Lebo pozorovanie Božej múdrosti – ako ňou pôsobí Boh v celom viditeľnom svete – dostatočne ukazuje, že Boh nezávisle na vôli kohokoľvek, bez ohľadu na zásluhu alebo vinu môže dopustiť nešťastia. Boh nechce zlo, ale ho pripúšťa, lebo človek má slobodnú vôľu.

Job 12,11 - Ľudský život je dosť krátky, a preto nestačí, aby jednotlivec nadobudol v ňom dostatočnú životnú múdrosť.

Job 12,16 - Pri hriešnych zvodcoch stretáme sa v živote s ľuďmi, ktorí bez svojej viny dostali sa do osudného bludu.