| Kniha JóbBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jób 11, 1-20 |
1 Jób 11, 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 Jób 11, 2 “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur? 3 Jób 11, 3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4 Jób 11, 4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. 5 Jób 11, 5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, 6 Jób 11, 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. 7 Jób 11, 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8 Jób 11, 8 Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces? 9 Jób 11, 9 Longior terra mensura eius et latior mari. 10 Jób 11, 10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei? 11 Jób 11, 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat? 12 Jób 11, 12 Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur. 13 Jób 11, 13 Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, 14 Jób 11, 14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, 15 Jób 11, 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. 16 Jób 11, 16 Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. 17 Jób 11, 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. 18 Jób 11, 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. 19 Jób 11, 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20 Jób 11, 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
| | Jób 11, 1-20 |
Verš 11
Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat?
Ž 10:11 - Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
Ž 10:14 - RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
Ž 35:22 - Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
Verš 12
Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur.
Jób 5:8 - Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
Jób 22:21 - Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos.
Kaz 3:18 - Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis.
Verš 17
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
Ž 37:6 - et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
Ž 112:4 - ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.
Verš 18
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Lv 26:5 - Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Verš 19
Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Lv 26:6 - Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.
Ž 3:5 - Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Ž 4:8 - Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
Prís 3:24 - Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Verš 20
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
Jób 8:13 - Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
Jób 18:14 - Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
Job 11,4 - Porov. 9,21; 10,7.
Job 11,12 - Utrpenia zoslané od Boha vedia pretvárať na mysli aj menej rozumných a tvrdošijných ľudí. Sofar usiluje sa pohnúť Jóba, aby uznal, že Boh ho tresce, aby dosiahol jeho polepšenie.