výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 1, 1-22

1 (VUL) Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
1 (HEM) איש היה בארץ עוץ איוב שמו והיה האיש ההוא תם וישר וירא אלהים וסר מרע׃

2 (VUL) Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
2 (HEM) ויולדו לו שבעה בנים ושלוש בנות׃

3 (VUL) Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
3 (HEM) ויהי מקנהו שבעת אלפי צאן ושלשת אלפי גמלים וחמש מאות צמד בקר וחמש מאות אתונות ועבדה רבה מאד ויהי האיש ההוא גדול מכל בני קדם׃

4 (VUL) Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
4 (HEM) והלכו בניו ועשו משתה בית איש יומו ושלחו וקראו לשלשת אחיתיהם לאכל ולשתות עמהם׃

5 (VUL) Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “ Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ”. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
5 (HEM) ויהי כי הקיפו ימי המשתה וישלח איוב ויקדשם והשכים בבקר והעלה עלות מספר כלם כי אמר איוב אולי חטאו בני וברכו אלהים בלבבם ככה יעשה איוב כל הימים׃

6 (VUL) Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
6 (HEM) ויהי היום ויבאו בני האלהים להתיצב על יהוה ויבוא גם השטן בתוכם׃

7 (VUL) Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
7 (HEM) ויאמר יהוה אל השטן מאין תבא ויען השטן את יהוה ויאמר משוט בארץ ומהתהלך בה׃

8 (VUL) Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ”.
8 (HEM) ויאמר יהוה אל השטן השמת לבך על עבדי איוב כי אין כמהו בארץ איש תם וישר ירא אלהים וסר מרע׃

9 (VUL) Cui respondens Satan ait: “ Numquid Iob frustra timet Deum?
9 (HEM) ויען השטן את יהוה ויאמר החנם ירא איוב אלהים׃

10 (VUL) Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
10 (HEM) הלא את שכת בעדו ובעד ביתו ובעד כל אשר לו מסביב מעשה ידיו ברכת ומקנהו פרץ בארץ׃

11 (VUL) Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”.
11 (HEM) ואולם שלח נא ידך וגע בכל אשר לו אם לא על פניך יברכך׃

12 (VUL) Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a facie Domini.
12 (HEM) ויאמר יהוה אל השטן הנה כל אשר לו בידך רק אליו אל תשלח ידך ויצא השטן מעם פני יהוה׃

13 (VUL) Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
13 (HEM) ויהי היום ובניו ובנתיו אכלים ושתים יין בבית אחיהם הבכור׃

14 (VUL) nuntius venit ad Iob, qui diceret: “ Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos;
14 (HEM) ומלאך בא אל איוב ויאמר הבקר היו חרשות והאתנות רעות על ידיהם׃

15 (VUL) et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
15 (HEM) ותפל שבא ותקחם ואת הנערים הכו לפי חרב ואמלטה רק אני לבדי להגיד לך׃

16 (VUL) Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “ Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
16 (HEM) עוד זה מדבר וזה בא ויאמר אש אלהים נפלה מן השמים ותבער בצאן ובנערים ותאכלם ואמלטה רק אני לבדי להגיד לך׃

17 (VUL) Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “ Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ”.
17 (HEM) עוד זה מדבר וזה בא ויאמר כשדים שמו שלשה ראשים ויפשטו על הגמלים ויקחום ואת הנערים הכו לפי חרב ואמלטה רק אני לבדי להגיד לך׃

18 (VUL) Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “ Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
18 (HEM) עד זה מדבר וזה בא ויאמר בניך ובנותיך אכלים ושתים יין בבית אחיהם הבכור׃

19 (VUL) repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
19 (HEM) והנה רוח גדולה באה מעבר המדבר ויגע בארבע פנות הבית ויפל על הנערים וימותו ואמלטה רק אני לבדי להגיד לך׃

20 (VUL) Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
20 (HEM) ויקם איוב ויקרע את מעלו ויגז את ראשו ויפל ארצה וישתחו׃

21 (VUL) et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”.
21 (HEM) ויאמר ערם יצתי מבטן אמי וערם אשוב שמה יהוה נתן ויהוה לקח יהי שם יהוה מברך׃

22 (VUL) In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
22 (HEM) בכל זאת לא חטא איוב ולא נתן תפלה לאלהים׃


Jób 1, 1-22





Verš 1
Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
Jób 2:3 - Et dixit Dominus ad Satan: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ”.

Verš 21
et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”.
Kaz 5:15 - Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
1Tim 6:7 - Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;

Verš 7
Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
1Pt 5:8 - Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.

Job 1,1 - Autor ponechal toto rozprávanie v próze a dal mu charakter ľudového príbehu. Hus je krajinka ležiaca na okraji arabskej púšte, juhovýchodne od Edomska.

Job 1,2 - Početné potomstvo (najmä značný počet živých synov) bolo dôkazom a znamením priazne Božej (Dt 28,4.11; Ž 128,3).

Job 1,3 - Synovia Východu (bene qedem) je doslovný preklad pomenovania, ktorým sa označovali obyvatelia Arabskej púšte. Mudrci od východu (Mt 2,1) sú tiež spomedzi obyvateľov Arabskej púšte.

Job 1,5 - Jób ako kňaz svojho rodu obetuje denne na uzmierenie prípadných hriechov, ktorých by sa boli jeho dietky dopustili. "Urazili Boha" doslovne: "požehnávali Boha". Význam tohto výrazu je tento: aby azda nezlorečili Bohu, aby meno Božie nezneuctili.

Job 1,6-12 - Porov. 1 Kr 22,19 n. Nebeská scéna je básnickým znázornením rozhodnutia Božieho, ktorým Boh satanovi dovolí trápiť aj spravodlivých ľudí. "Boží synovia" sú dobrí anjeli. Oproti nim stojí "satan" ako odporca úmyslov Božích. Boh chce len dobré. Zlo iba dopúšťa, lebo aj to vie podriadiť svojej službe. Celý výjav treba chápať obrazne. Znázorňuje skutočnosť, že iba zlý duch, ako nepriateľ spravodlivosti, si žiada prenasledovať dobrých ľudí. Ale potrebuje na to súhlas od Boha. Zlo teda nepochádza bezprostredne od Boha. On iba dopustí zlo. V našom prípade zlo je utrpenie zoslané ako skúška na zbožného človeka. No zlosť diabla nemôže prekaziť Božie úmysly, ktorý svojou mocou aj zo zla vie dosiahnuť dobro (Ž 28,1; 88,6.7).

Job 1,14 - Sabejci (Šeba) bývali v juhozápadnej časti arabskej púšte.

Job 1,16 - "Pánov oheň" je asi blesk.

Job 1,17 - "Chaldejci" bývali na severnom pobreží Perzského zálivu. Zaujali územie niekdajších Sumerov (Šumirov) pri južnom toku riek Tigrisu a Eufratu.

Job 1,20 - Natrhnúť si odev (porov. Gn 37,29; Lv 10,6 a i.), ostrihať si hlavu (Iz 15,2; Jer 7,29 a i.) boli obvyklé znaky smútku v tých krajoch.

Job 1,21 - Zem sa prirovnáva k materskému lonu.