| Kniha EsterBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Est 9, 1-65 |
1 Est 9, 1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. 1 Est 9, 1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. 2 Est 9, 2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. 2 Est 9, 2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. 3 Est 9, 3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, 3 Est 9, 3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, 4 Est 9, 4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat. 4 Est 9, 4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat. 5 Est 9, 5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. 5 Est 9, 5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. 6 Est 9, 6 In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina: 6 Est 9, 6 In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina: 7 Est 9, 7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha 7 Est 9, 7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha 8 Est 9, 8 et Phoratha et Adalia et Aridatha 8 Est 9, 8 et Phoratha et Adalia et Aridatha 9 Est 9, 9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha. 9 Est 9, 9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha. 10 Est 9, 10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 10 Est 9, 10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11 Est 9, 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 11 Est 9, 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12 Est 9, 12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”. 12 Est 9, 12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”. 13 Est 9, 13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur ”. 13 Est 9, 13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur ”. 14 Est 9, 14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 14 Est 9, 14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 15 Est 9, 15 Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est. 15 Est 9, 15 Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est. 16 Est 9, 16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. 16 Est 9, 16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. 17 Est 9, 17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae. 17 Est 9, 17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae. 18 Est 9, 18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. 18 Est 9, 18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. 19 Est 9, 19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. 19 Est 9, 19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. 19 Est 9, 19 Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. 20 Est 9, 20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, 20 Est 9, 20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, 21 Est 9, 21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent 21 Est 9, 21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent 22 Est 9, 22 secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur. 22 Est 9, 22 secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur. 23 Est 9, 23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 23 Est 9, 23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 24 Est 9, 24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret. 24 Est 9, 24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret. 25 Est 9, 25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. 25 Est 9, 25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. 26 Est 9, 26 Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur, 26 Est 9, 26 Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur, 27 Est 9, 27 et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. 27 Est 9, 27 et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. 28 Est 9, 28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. 28 Est 9, 28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. 29 Est 9, 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim. 29 Est 9, 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim. 30 Est 9, 30 Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis, 30 Est 9, 30 Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis, 31 Est 9, 31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. 31 Est 9, 31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. 32 Est 9, 32 Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro. 32 Est 9, 32 Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
| | Est 9, 1-65 |
Verš 25
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.
Est 8:8 - Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari ”.
Est 9,4-13 - Tieto verše podávajú výklad Mardochejovho sna, ktorý vyrozpráva zasa 11,2–12. Podľa myšlienkového poradia by sa žiadalo, aby nám svätopisec najprv vyrozprával sen a potom jeho výklad. Preto poradie gréckeho textu si zasluhuje prednosť, keď sen Mardochejov (11,2–12) podáva pred 1,1.
Est 9,9 - "Robil veľké divy a zázraky": Boh všetko podivuhodne riadi a spravuje. Všetko vedie bezpečne k tomu cieľu, na ktorý Boh jednotlivé veci ustanovil.
Est 9,13 - Počínanie Židov treba posúdiť zo stanoviska vtedajších zvyklostí. Ester má na mysli záujmy svojho ľudu, a tak myslí, že v záujme svojho národa je dovolené aj krviprelievanie a vraždenie nepriateľov. Kresťanstvo vykazuje aj tomuto citu spravodlivú mieru, keď žiada uplatniť lásku k blížnemu a chráni zásady objektívnej spravodlivosti.
Est 9,16 - Židia tak uhájili svoje životy, že zabili asi 75 000 ľudí. Podľa počtu krajín Perzskej ríše zodpovedalo by to priemernému číslu 600 na každý správny okres. Niektoré rukopisy majú iba 15 000. Svätopisec podáva počínanie Židov v takom svetle, akoby neboli mali iný prostriedok na svoju obranu. Treba ľutovať každú nevinne vyliatu krv, nech to robí ktokoľvek a za čokoľvek.
Est 9,17 - Sviatok Purim si Židia nevypožičali od pohanov. Nikde v dejinách židovstva niet ani najmenšej stopy o tom, že by prísnejší zákonníci boli brojili proti tomuto sviatku. Prísny postoj zákonníkov proti všetkému, čo by bolo pohanského pôvodu, rozhodne by sa bol aspoň ozval proti údajne pohanskému pôvodu tohto sviatku, ak by si ho boli Židia vypožičali od pohanov. Je pravda, že slávnosť Purim dostala u Židov povahu až skoro neviazanej samopaše. Gréci slávili do roka 5 rozličných sviatkov; bolo by otázkou, prečo by si boli Židia volili len jediný radostný deň od pohanov, a nie aj niektorý iný?
Est 9,29 - Prvý spis odporúčal Židom sláviť sviatok Purim. Napísal ho Mardochej (verš 20). Druhý spis dala napísať Ester. Pravdepodobne zopakoval všetko, čo bol napísal Mardochej o celej udalosti. "A Žid Mardochej" je asi neskoršie vsunutá poznámka.
Est 9,32 - Sviatok, ktorý slávili v dobe machabejskej dňa 17. adara, volali dňom Mardochejovým (2 Mach 15,37). Neskorší Židia konali 13. adara pôst, 14. adara zasa radostné hodovanie. V priestupnom roku (keď mal rok 13 mesiacov) slávili v 12. mesiaci malý Purim a v 13. mesiaci veľký Purim. Nijaké bohoslužby ani zvláštne obety vtedy nekonali. Neskoršie počali sa schádzať v synagóge navečer 13. adara a prečítali tam knihu Ester.