výhody registrácie

Kniha Ester

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Est 7, 1-20

1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2 Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: “ Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ”. 2 Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: “ Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ”. 3 Ad quem illa respondit: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. 3 Ad quem illa respondit: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. 4 Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ”. 4 Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ”. 5 Respondensque rex Asuerus ait: “ Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere? ”. 5 Respondensque rex Asuerus ait: “ Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere? ”. 6 Dixit Esther: “ Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ”. Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina. 6 Dixit Esther: “ Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ”. Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina. 7 Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum. 7 Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum. 8 Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “ Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. 8 Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “ Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “ En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ”. Cui dixit rex: “ Appendite eum in eo ”. 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “ En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ”. Cui dixit rex: “ Appendite eum in eo ”. 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit. 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.

Est 7, 1-20





Verš 9
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “ En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ”. Cui dixit rex: “ Appendite eum in eo ”.
Est 1:10 - Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri, praecepit Mauman et Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,

Est 7,3 - Ohrozovať život kráľovnej bolo veľkým zločinom. Tým obviňuje Ester Amana.

Est 7,4 - "Ovplyvnila aj kráľa" doslovne by malo byť: "dotýka sa to kráľa" (v tom zmysle: Ak kráľ bude trvať na tom, aby rozkaz vydaný proti Židom bol vykonaný, vtedy je tým dotknutá aj Ester a kráľ bude spoluúčastníkom krutého zločinu, ktorý mu Aman nastrojil).

Est 7,8 - "Zakryli mu tvár": odsúdenému na smrť zahaľovali tvár. Aman bol v tom okamihu stratený.