výhody registrácie

Kniha Ester

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Est 10, 1-16

1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. 3 Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”. 3 Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. 3 “ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; 3 duo autem dracones, ego sum et Aman; 3 gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; 3 gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. 3 Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. 3 Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. 3 Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. 3 Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.

Est 10, 1-16





Est 10,1 - Táto stať je záverom knihy. Potvrdzuje to aj obsah tohto odseku, aj grécka Biblia, ktorá má ostatné dodatky knihy Ester umiestnené na tých miestach, kam obsahove patria. - Sv. Hieronym v hebrejskom texte našiel len 1,1 - 10,3. Ostatné dodatky našiel v gréckej Biblii; vytrhol ich z príslušného miesta a postupne pripojil na konci knihy (menujeme ich: deuterokánonické dodatky alebo zlomky). Sú rovnocenné s ostatnou rozpravou knihy a rovnako ich pokladáme za čiastku Svätého písma.