Verš 6
Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Ž 146:6 - qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
Sk 14:15 - et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
Zjv 14:7 - dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
Verš 7
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham.
Gn 11:31 - Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
Gn 12:1 - Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Gn 17:5 - nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
Verš 8
Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus, ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es.
Gn 15:6 - Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 17:8 - Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Verš 9
Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum.
Ex 3:7 - Cui ait Dominus: “ Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum.
Ex 14:10 - Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Verš 10
Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 11:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
Ex 12:1 - Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Verš 11
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Ex 14:22 - Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Verš 12
Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Ex 14:19 - Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum.
Ex 40:38 - Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
Verš 13
Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona.
Ex 19:20 - Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
Ex 20:1 - Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
Verš 15
Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.
Ex 16:14 - Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Ex 17:6 - En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nm 20:9 - Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei.
Verš 17
Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos.
Nm 14:4 - Dixeruntque alter ad alterum: “ Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ”.
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
Nm 14:18 - "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Ž 86:5 - Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
Verš 18
Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto” feceruntque blasphemias magnas;
Ex 32:1 - Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ”.
Verš 19
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Ex 13:22 - Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Ex 40:38 - Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
Verš 20
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti eorum.
Nm 11:17 - Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
Joz 5:12 - Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo.
Verš 21
Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt.
Dt 2:7 - Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
Dt 8:4 - Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis.
Dt 29:5 - panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
Verš 22
Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes; et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon et terram Og regis Basan.
Nm 21:21 - Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
Nm 21:33 - Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Verš 23
Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent.
Gn 22:17 - benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Verš 24
Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae, ut facerent eis, sicut placebat illis.
Joz 1:2 - “ Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel.
Verš 26
Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes.
1Kr 18:4 - nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua.
1Kr 19:10 - At ille respondit: “ Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam ”.
2Krn 24:20 - Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.
Verš 27
Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium suorum.
Sdc 2:14 - Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis;
Verš 29
Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Lv 18:5 - Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Ez 20:11 - Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.
Rim 10:5 - Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
Gal 3:12 - lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
Verš 30
Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
2Kr 17:13 - Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.
2Krn 36:15 - Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Verš 33
Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos, quia recte fecisti, nos autem impie egimus.
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
Dan 9:14 - Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius.