výhody registrácie

Kniha Nehemiášova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Neh 4, 1-17

1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; 2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. 3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. 4 Dixit autem Iudas: “ Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ”. 5 Et dixerunt hostes nostri: “ Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ”. 6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, 7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. 8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ”. 9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. 10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. 11 Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; 12 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. 13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; 14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”. 15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra. 16 In tempore quoque illo dixi populo: “ Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ”. 17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

Neh 4, 1-17





Verš 20
Ex 14:25 - et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: “ Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ”.
Dt 1:30 - Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
Dt 28:7 - Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua.

Verš 14
in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”.
Nm 14:9 - Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”.
Dt 1:21 - Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
Dt 20:3 - “Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos,

Neh 4,7 - Hebrejský text je na tomto mieste ťažko zrozumiteľný a pravdepodobne sa nezachoval v presnom znení. Nehemiáš azda podľa správy v tomto verši rozostavil stráže na tých miestach hradieb, ktoré boli nižšie položené, lebo stadeto sa najskôr mohol čakať nepriateľský vpád.

Neh 4,9 - Nepriatelia sa vzdali svojich útočných plánov, keď sa presvedčili, že Židia sú pripravení na každý, ba aj náhly, nečakaný útok.

Neh 4,10 - Čiastka Nehemiášovho služobníctva stála vždy pohotová v zbrani.

Neh 4,12 - Trubač s trúbou bol vždy Nehemiášovi v pätách, aby v čase potreby hneď mohol trúbiť na poplach.