výhody registrácie

Kniha Nehemiášova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Neh 1, 1-11

1 Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan. 2 Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem. 3 Et dixerunt mihi: “ Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne ”. 4 Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli. 5 Et dixi: “ Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; 6 fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, 7 delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. 8 Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; 9 si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”. 10 Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. 11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc ”. Ego enim eram pincerna regis.

Neh 1, 1-11





Verš 8
Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;
Dt 4:25 - Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis,
Dt 30:2 - et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua,

Verš 5
Et dixi: “ Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua;
Dan 9:4 - Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “ Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius;
Ex 20:6 - et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
Nm 14:18 - "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Dt 5:10 - et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
Ž 86:15 - Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
Ž 103:8 - Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Ž 145:8 - HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.

Neh 1,1 - Kislev bol deviaty mesiac v roku (polovica novembra – polovica decembra). Nehemiáš prišiel z kráľovského dvora v Babylone do Jeruzalema v 20. roku kráľa Artaxerxa I. Dlhorukého (465–424 pr. Kr.; porov. Neh 2,1), teda r. 445 pr. Kr., – Súzy boli druhým hlavným mestom Elamska. Na hrade v tomto meste žili perzskí králi len v lete, zimovali v Ekbatanách.

Neh 1,2 - Chanani bol bližší príbuzný alebo možno aj vlastný brat Nehemiášov (porov. Neh 7,2).

Neh 1,11 - Pohárnik (čašník) bol vysoký úradník na kráľovskom dvore. Riadil etiketu a konal službu pri kráľovskom stole. Častým bezprostredným stykom s monarchom sa časom vyvinul aj istý intímnejší pomer, ktorý Nehemiášovi veľmi pomáhal, keď prosil kráľa, aby mu dal dovolenku.