| Kniha EzdrášovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ezd 7, 1-28 |
1 Ezd 7, 1 Post haec autem in regno Arta xerxis regis Persarum, Esdras fi lius Saraiae filii Azariae filii Helciae 2 Ezd 7, 2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob 3 Ezd 7, 3 filii Amariae filii Azariae filii Meraioth 4 Ezd 7, 4 filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci 5 Ezd 7, 5 filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, 6 Ezd 7, 6 ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. 7 Ezd 7, 7 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8 Ezd 7, 8 Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. 9 Ezd 7, 9 In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. 10 Ezd 7, 10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium. 11 Ezd 7, 11 Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel. 12 Ezd 7, 12 “ Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. 13 Ezd 7, 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. 14 Ezd 7, 14 A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, 15 Ezd 7, 15 et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. 16 Ezd 7, 16 Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem, 17 Ezd 7, 17 igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. 18 Ezd 7, 18 Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite. 19 Ezd 7, 19 Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. 20 Ezd 7, 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. 21 Ezd 7, 21 Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis 22 Ezd 7, 22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. 23 Ezd 7, 23 Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. 24 Ezd 7, 24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos. 25 Ezd 7, 25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. 26 Ezd 7, 26 Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem ”. 27 Ezd 7, 27 Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, 28 Ezd 7, 28 et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum.
| | Ezd 7, 1-28 |
Verš 15
et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
Ezd 8:25 - appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur.
Ezd 7,1 - Artaxerxes, ktorý sa tu spomína, je podľa mnohých exegétov Artaxerxes I. Dlhoruký (465–424 pr. Kr.). – Ezdrášov rodostrom, porovnaný s údajmi 1 Krn 5,27–40; 1 Krn 6,7–10 je tu neúplný. Od Árona po Ezdráša, teda za tisíc rokov, je tu uvedených len 17 pokolení, čo je iste málo.
Ezd 7,6 - Výraz "bola nad ním ruka Pána" značí, že sa Ezdrášovi dostávalo zrejmej Božej pomoci a ochrany. Tento výraz nevyskytuje sa ináč v knihách Svätého písma tak často, ako práve v Knihách Ezdráša a Nehemiá-ša (porov. Ezd 7,9–28; 8,18; Neh 2,8–18 a i.).
Ezd 7,8 - Piaty mesiac židovský sa volal áb (15. júl – 15. august). Cesta z Babylonu do Jeruzalema trvala teda 3 a pol mesiaca, lebo koncom marca opustili Babylon a v polovici júla došli do Jeruzalema.
Ezd 7,12-26 - Stať je napísaná v pôvodine aramejsky.
Ezd 7,22 - Hrivna striebra mala v dobe perzskej 33,66 kg. Kor je dutá miera o obsahu 364,5 l; bat je dutá miera, obsah 36,44 l. Soľ nebola drahá.
Ezd 7,25 - Vlastná súdna moc mala veľký význam pre židovskú obec, lebo náboženský život starozákonný bol veľmi prepletený so životom občianskym a sociálnym.