| Kniha EzdrášovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ezd 6, 1-22 |
1 Ezd 6, 1 Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod est in Babylone, 2 Ezd 6, 2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius: 3 Ezd 6, 3 “ Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, 4 Ezd 6, 4 ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. 5 Ezd 6, 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. 6 Ezd 6, 6 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, 7 Ezd 6, 7 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent domum Dei illam in loco suo. 8 Ezd 6, 8 Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. 9 Ezd 6, 9 Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. 10 Ezd 6, 10 Et offerant oblationes suaves Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius. 11 Ezd 6, 11 A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. 12 Ezd 6, 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ”. 13 Ezd 6, 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14 Ezd 6, 14 Seniores autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, 15 Ezd 6, 15 et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16 Ezd 6, 16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio. 17 Ezd 6, 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel. 18 Ezd 6, 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19 Ezd 6, 19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi. 20 Ezd 6, 20 Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi. 21 Ezd 6, 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. 22 Ezd 6, 22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel.
| | Ezd 6, 1-22 |
Verš 18
Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
Nm 3:6 - “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
Nm 3:32 - Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
Nm 8:11 - et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
1Krn 24:1 - Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
Verš 19
Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi.
Ex 12:1 - Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Dt 16:2 - Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.
Ezd 6,2 - Ekbatana (Ekbatany), dnes Hamadan, kedysi mesto v Médsku, bolo letným sídlom perzských kráľov.
Ezd 6,3 - Udávané rozmery nového chrámu sú väčšie než rozmery zboreného chrámu šalamúnskeho, no treba ich brať vari pre celý chrámový komplex s nádvoriami.
Ezd 6,14 - Meno neskôr žijúceho kráľa Artaxerxa je tu akiste len odpisovateľovou glosou.
Ezd 6,15 - Adar, meno dvanásteho mesiaca v židovskom kalendári. Označoval sa ním čas od polovice februára do polovice marca. – Šiesty rok kráľa Dária I. je rok 516–515 pr. Kr.