| Kniha EzdrášovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ezd 4, 1-24 |
1 Ezd 4, 1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel, 2 Ezd 4, 2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ”. 3 Ezd 4, 3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum ”. 4 Ezd 4, 4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. 5 Ezd 4, 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6 Ezd 4, 6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem. 7 Ezd 4, 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro. 8 Ezd 4, 8 Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: 9 Ezd 4, 9 “ Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae, 10 Ezd 4, 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ”. 11 Ezd 4, 11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: “ Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur 12 Ezd 4, 12 notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes. 13 Ezd 4, 13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. 14 Ezd 4, 14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15 Ezd 4, 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16 Ezd 4, 16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ”. 17 Ezd 4, 17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: “ Pax. Nunc igitur scriptura, 18 Ezd 4, 18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me. 19 Ezd 4, 19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea; 20 Ezd 4, 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant. 21 Ezd 4, 21 Nunc ergo praecipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit. 22 Ezd 4, 22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ”. 23 Ezd 4, 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24 Ezd 4, 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
| | Ezd 4, 1-24 |
Verš 2
et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ”.
2Kr 17:29 - Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant.
Verš 3
Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum ”.
Ezd 1:1 - In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
Ezd 4,2 - Po páde severného Izraelského kráľovstva (722 pr. Kr.) osadili asýrsko-babylonskí králi Sargon II. (722–705 pr. Kr.; porov. 2 Kr 17,24 nn.) a neskôr Asarhadon (Assarhaddon-Esar-Chadon), ktorý vládol v rokoch 681–669 pr. Kr., v spustošenej opustenej ríši pohanské národy z Asýrie. Títo prisťahovalci sa pomiešali so zvyškami miestnych Židov, takže z toho miešanectva povstal nový národ. Miešanci sa menovali podľa názvu tohto kraja z časov, keď bol asýrskou a neskôr perzskou provinciou (Samária), Samaritáni. Ich náboženstvo bolo taktiež zmiešaninou pohanstva a židovského náboženstva (porov. 2 Kr 17,29–41).
Ezd 4,5 - Chrám sa nebudoval za posledných panovníckych rokov kráľa Kýra (535–529 pr. Kr.), až kým nenastúpil na trón Dárius I. (521–485 pr. Kr.).
Ezd 4,6 - Assuer–Achašveroš je kráľ perzský, známy pod gréckym menom Xerxes (485–465 pr. Kr.).
Ezd 4,7 - Artaxerxes I. (465–425 pr. Kr.) bol Xerxovým nástupcom. – Aramejčina v tých časoch bola v mnohých častiach ríše dorozumievacou rečou, inde rečou bežnou.
Ezd 4,9 - Rechum píše v mene národností, osadených v Samárii v 6. stor. pr. Kr. (porov. 4,2 pozn.).
Ezd 4,10 - Asenapar je pravdepodobne Asurbanipal, syn a nástupca Asurhadonov, ktorý vládol v rokoch 668–626 pr. Kr.
Ezd 4,20 - Narážka na veľkosť Židovského kráľovstva za Dávida a Šalamúna.