| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 26, 1-23 |
1 2Krn 26, 1 Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia. 2 2Krn 26, 2 Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. 3 2Krn 26, 3 Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 4 2Krn 26, 4 Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius. 5 2Krn 26, 5 Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus. 6 2Krn 26, 6 Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim. 7 2Krn 26, 7 Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas. 8 2Krn 26, 8 Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum. 9 2Krn 26, 9 Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 2Krn 26, 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus. 11 2Krn 26, 11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. 12 2Krn 26, 12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum. 13 2Krn 26, 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios dimicarent. 14 2Krn 26, 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides. 15 2Krn 26, 15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. 16 2Krn 26, 16 Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. 17 2Krn 26, 17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; 18 2Krn 26, 18 restiterunt regi atque dixerunt: “ Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo ”. 19 2Krn 26, 19 Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. 20 2Krn 26, 20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. 21 2Krn 26, 21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae. 22 2Krn 26, 22 Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. 23 2Krn 26, 23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “ Erat leprosus ”. Regnavitque Ioatham filius eius pro eo.
| | 2Krn 26, 1-23 |
Verš 1
Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia.
2Kr 14:21 - Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Verš 2
Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
2Kr 14:22 - Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
Verš 3
Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
2Kr 15:2 - Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
Verš 21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae.
2Kr 15:5 - Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
2Krn 26,1 - Porov. 2 Kr 14,21.
2Krn 26,5 - Znenie "ktorý učil bázni pred Bohom" je preložené na základe LXX. Vulg číta: "ktorý chápal a videl Boha".
2Krn 26,6 - Gét a Azot patria k piatim hlavným filištínskym mestám. – Jabnia je dnešné Jebna, blízko pobrežia Stredozemného mora.
2Krn 26,7 - Gurbál je nám ináč neznámy. – O Meunejcoch pozri 1 Krn 4.41.
2Krn 26,9 - O Rožnej bráne pozri 2 Kr 14,13; 2 Krn 25,23. – Údolná brána viedla z mesta do hinomského údolia.
2Krn 26,10 - O meste Karmel pozri 1 Sam 15,12.
2Krn 26,23 - Oziáša pre malomocenstvo ani nepochovali do kráľovskej hrobky, ale len vedľa nej na voľnom poli.