| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 24, 1-27 |
1 2Krn 24, 1 Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. 2 2Krn 24, 2 Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. 3 2Krn 24, 3 Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. 4 2Krn 24, 4 Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum Domini. 5 2Krn 24, 5 Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: “ Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite ”. Porro Levitae non festinarunt. 6 2Krn 24, 6 Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “ Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? 7 2Krn 24, 7 Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim ”. 8 2Krn 24, 8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus. 9 2Krn 24, 9 Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. 10 2Krn 24, 10 Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur. 11 2Krn 24, 11 Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia, 12 2Krn 24, 12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. 13 2Krn 24, 13 Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt. 14 2Krn 24, 14 Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae. 15 2Krn 24, 15 Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum. 16 2Krn 24, 16 Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. 17 2Krn 24, 17 Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis. 18 2Krn 24, 18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. 19 2Krn 24, 19 Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. 20 2Krn 24, 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”. 21 2Krn 24, 21 Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini. 22 2Krn 24, 22 Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “ Videat Dominus et requirat! ”. 23 2Krn 24, 23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. 24 2Krn 24, 24 Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. 25 2Krn 24, 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. 26 2Krn 24, 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis. 27 2Krn 24, 27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
| | 2Krn 24, 1-27 |
Verš 1
Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2Kr 12:1 - Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset.
Verš 26
Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
2Kr 12:21 - Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella.
Verš 20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.
2Krn 15:2 - egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Verš 21
Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
Mt 23:35 - ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Verš 6
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “ Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii?
Ex 30:11 - Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2Krn 24,1-27 - Porov. 2 Kr 12,1–21.
2Krn 24,7 - O báloch pozri pozn. k 1 Sam 7,3–4.
2Krn 24,15 - "V plnom veku" znie doslovne: "nasýtený dňami".
2Krn 24,24 - Nevieme, aké výroky vyniesli Aramejčania proti Joasovi. Ale bolo by azda lepšie prekladať: "Boli to tresty, ktorými stíhali Joasa". Boh stíhal Joasa a jeho národ, lebo ho opustili.