| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 22, 1-12 |
1 2Krn 22, 1 Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae. 2 2Krn 22, 2 Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. 3 2Krn 22, 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. 4 2Krn 22, 4 Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. 5 2Krn 22, 5 Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. 6 2Krn 22, 6 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem. 7 2Krn 22, 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. 8 2Krn 22, 8 Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos. 9 2Krn 22, 9 Ipsumque perquisivit Ochoziam, et comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare. 10 2Krn 22, 10 Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. 11 2Krn 22, 11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. 12 2Krn 22, 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
| | 2Krn 22, 1-12 |
Verš 8
Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
2Kr 10:14 - Qui ait: “ Comprehendite eos vivos ”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
Verš 1
Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae.
2Kr 8:24 - Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
Verš 5
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram.
2Kr 8:28 - Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.
Verš 9
Ipsumque perquisivit Ochoziam, et comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare.
2Kr 9:27 - Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “ Etiam hunc percutite! ”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
2Krn 22,1-6 - Porov. 2 Kr 8,24–29. – Ochoziáš je totožný s Joachazom (21,17). Obe mená majú ten istý význam.
2Krn 22,2 - Podľa 2 Kr 8,26 bol Ochoziáš len 22-ročný, keď nastúpil na trón, čo je správnejšie. – V hebrejskej reči "dcéra" znamená aj vnučka. Atalia bola dcéra Achaba, syna Amriho.
2Krn 22,6 - Verš 6 treba preložiť podľa 2 Kr 8,29. Aj meno "Azariáš", ktoré sa tu omylom dostalo do hebrejského textu, treba opraviť na Ochoziáš.
2Krn 22,7 - Porov. 2 Kr 9,1 nn.
2Krn 22,8 - Ochoziášovi "bratia" boli jeho bratanci alebo iní pokrvní, lebo vlastných bratov nemal (porov. 21,17; 22,1).