| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 21, 1-20 |
1 2Krn 21, 1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo. 2 2Krn 21, 2 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. 3 2Krn 21, 3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. 4 2Krn 21, 4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel. 5 2Krn 21, 5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 6 2Krn 21, 6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. 7 2Krn 21, 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. 8 2Krn 21, 8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. 9 2Krn 21, 9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. 10 2Krn 21, 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. 11 2Krn 21, 11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam. 12 2Krn 21, 12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae, 13 2Krn 21, 13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: 14 2Krn 21, 14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; 15 2Krn 21, 15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ”. 16 2Krn 21, 16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus, 17 2Krn 21, 17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. 18 2Krn 21, 18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19 2Krn 21, 19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius. 20 2Krn 21, 20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
| | 2Krn 21, 1-20 |
Verš 1
Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
1Kr 22:50 - Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat.
2Kr 8:16 - Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.
Verš 5
Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
2Kr 8:17 - Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
Verš 7
Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
1Kr 11:36 - filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Ž 132:17 - Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
1Kr 11:36 - filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
Verš 8
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem.
2Kr 8:20 - In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.
Verš 9
Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.
2Kr 8:21 - Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua.
Verš 10
Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.
2Kr 8:22 - Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
2Krn 21,1 - Porov. 2 Kr 8,16 n.
2Krn 21,9 - Verš 9 treba doplniť podľa 2 Kr 8,21: "lenže ľud ušiel do svojich stanov".
2Krn 21,10 - Až podnes – rozumej v čase, kedy žil autor prameňa.
2Krn 21,16 - Arabi a Etiópci boli susedia, i keď ich delilo Červené more.