| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 20, 1-37 |
1 2Krn 20, 1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. 2 2Krn 20, 2 Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: “ Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi ”. 3 2Krn 20, 3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iudae. 4 2Krn 20, 4 Congregatusque est Iuda ad precandum Dominum; sed et de omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. 5 2Krn 20, 5 Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini ante atrium novum, 6 2Krn 20, 6 ait: “ Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. 7 2Krn 20, 7 Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? 8 2Krn 20, 8 Habitaveruntque in ea et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes: 9 2Krn 20, 9 “Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”. 10 2Krn 20, 10 Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir, per quos non concessisti Israeli ut transirent, quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos, 11 2Krn 20, 11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione tua, quam tradidisti nobis. 12 2Krn 20, 12 Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te ”. 13 2Krn 20, 13 Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis. 14 2Krn 20, 14 Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, 15 2Krn 20, 15 et ait: “ Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. 16 2Krn 20, 16 Cras descendetis contra eos; ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel. 17 2Krn 20, 17 Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum ”. 18 2Krn 20, 18 Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. 19 2Krn 20, 19 Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. 20 2Krn 20, 20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “ Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera ”. 21 2Krn 20, 21 Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: “ Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius ”. 22 2Krn 20, 22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt. 23 2Krn 20, 23 Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus. 24 2Krn 20, 24 Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. 25 2Krn 20, 25 Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. 26 2Krn 20, 26 Die autem quarto congregati sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem. 27 2Krn 20, 27 Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; 28 2Krn 20, 28 ingressique sunt Ierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini. 29 2Krn 20, 29 Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. 30 2Krn 20, 30 Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus eius pacem per circuitum. 31 2Krn 20, 31 Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et erat triginta quinque annorum, cum regnare coepisset; viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. 32 2Krn 20, 32 Et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea, faciens quod rectum erat coram Domino. 33 2Krn 20, 33 Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum. 34 2Krn 20, 34 Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel. 35 2Krn 20, 35 Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, 36 2Krn 20, 36 et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. 37 2Krn 20, 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “ Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua ”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis.
| | 2Krn 20, 1-37 |
Verš 36
et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber.
1Kr 22:48 - Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.
Verš 6
ait: “ Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
1Krn 29:12 - De te sunt divitiae et gloria, tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare omnia.
Mt 6:13 - et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
Verš 9
“Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”.
1Kr 8:33 - Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis suis, quia peccaturus est tibi, et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac,
2Krn 6:28 - Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit,
2Krn 7:13 - Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
Verš 15
et ait: “ Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei.
Ex 14:13 - Et ait Moyses ad populum: “ Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Verš 22
Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt.
Sdc 7:22 - Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
1Sam 14:20 - Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis.
Verš 31
Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et erat triginta quinque annorum, cum regnare coepisset; viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
1Kr 22:42 - triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
2Krn 20,1 - O Meunejcoch pozri 1 Krn 4,41; porov. LXX. Hebrejský text a Vulg hovoria dva razy o Amončanoch.
2Krn 20,2 - Engadi (Engaddi), na Júdskej púšti poblíž Mŕtveho mora, predtým sa volalo Asasontamar (porov. Gn 14,7). – Namiesto "z Aramejska" treba čítať: "z Edomska".
2Krn 20,5 - "Nové nádvorie" bolo vonkajšie nádvorie chrámu.
2Krn 20,6 - Výraz: "Nik sa nemôže k tebe postaviť" rozumej: "nik sa nemôže s tebou porovnať".
2Krn 20,10 - "Horali zo Seiru" sú Edomčania, lebo bývali na okolí hory Seir (Gn 36,20). O prechode Izraelitov cez spomenuté krajiny pozri Dt 2,4–9.19.
2Krn 20,16 - Sis (Hassis) je asi Hasasa, 10 km severne od Engadi.
2Krn 20,21 - "V posvätnej ozdobe" rozumej: v bohoslužobnom rúchu.
2Krn 20,22 - Na nepriateľov z akéhosi nedorozumenia udreli ich vlastné oddiely, ktoré mali z postriežky vyraziť na Júdovcov.
2Krn 20,26 - "Údolie chvály" je zachované i dnes, dedinka Bérékút, 5 km od Tequone na západ.
2Krn 20,34 - O prameňoch Kroník pozri úvod.
2Krn 20,36 - O Asiongaberi pozri 1 Kr 9,26.
2Krn 20,37 - O Marese pozri 11,8.