| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 19, 1-11 |
1 2Krn 19, 1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem. 2 2Krn 19, 2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “ Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; 3 2Krn 19, 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”. 4 2Krn 19, 4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum. 5 2Krn 19, 5 Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. 6 2Krn 19, 6 Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis. 7 2Krn 19, 7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”. 8 2Krn 19, 8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. 9 2Krn 19, 9 Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10 2Krn 19, 10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis. 11 2Krn 19, 11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ”.
| | 2Krn 19, 1-11 |
Verš 3
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”.
2Krn 17:4 - sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
2Krn 17:6 - Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
Verš 7
Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
Rim 9:14 - Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,
2Krn 19,2 - O hneve Pánovom proti Jozafatovi pozri hl. 20 a porov. 2 Kr 3,27.
2Krn 19,8-11 - "Pánov súd" rokoval o náboženských žalobách. Sídlom tohto súdu bol Jeruzalem. Niektorí však prekladajú koniec 8. verša: "a pre spory jeho obyvateľov". Jeruzalemský súd bol vyšší súd, sem dochádzali aj spory z iných miest (porov. v. 10). Sem sa obracali o rozhodnutie, keď nebolo isté, či v danom prípade bola spáchaná vražda a či len zabitie človeka ("spor medzi krvou a krvou"; porov. Dt 17,8 n.) a u tohto súdu žiadali výklad zákonov a nariadení. Sudcovia mali stránky poučiť o zákonoch, aby sa ľudia pre neznalosť zákona nedopustili viny, lebo to by bola chyba.
2Krn 19,11 - "Pánove veci" "veci kráľa" = v otázkach náboženských a svetských. Porov. 1 Krn 26,30.