| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 15, 1-19 |
1 2Krn 15, 1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 2Krn 15, 2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 2Krn 15, 3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. 4 2Krn 15, 4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. 5 2Krn 15, 5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6 2Krn 15, 6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. 7 2Krn 15, 7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ”. 8 2Krn 15, 8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9 2Krn 15, 9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10 2Krn 15, 10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, 11 2Krn 15, 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. 12 2Krn 15, 12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: 13 2Krn 15, 13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14 2Krn 15, 14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. 15 2Krn 15, 15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. 16 2Krn 15, 16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. 17 2Krn 15, 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. 18 2Krn 15, 18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. 19 2Krn 15, 19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.
| | 2Krn 15, 1-19 |
Verš 2
egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
2Krn 33:12 - Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
2Krn 24:20 - Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.
Verš 3
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege.
Oz 3:4 - Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.
Verš 4
Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.
Dt 4:29 - Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.
Verš 12
Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua:
Joz 24:15 - Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ”.
Neh 10:29 - Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere,
Verš 13
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
Dt 13:9 - non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,
Verš 16
Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
1Kr 15:13 - Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
2Krn 15,8 - Slová, ktoré sme v zátvorkách doplnili zo LXX a Vulgáty, zrejme vypadli z hebrejského textu. – "Hnusoty" sú modly.
2Krn 15,16-18 - Porov. 1 Kr 15,13–15.