| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 11, 1-23 |
1 2Krn 11, 1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. 2 2Krn 11, 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: 3 2Krn 11, 3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: 4 2Krn 11, 4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam. 5 2Krn 11, 5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda. 6 2Krn 11, 6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, 7 2Krn 11, 7 Bethsur quoque et Socho et Odollam 8 2Krn 11, 8 necnon Geth et Maresa et Ziph, 9 2Krn 11, 9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, 10 2Krn 11, 10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas. 11 2Krn 11, 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. 12 2Krn 11, 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin. 13 2Krn 11, 13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. 14 2Krn 11, 14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15 2Krn 11, 15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. 16 2Krn 11, 16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. 17 2Krn 11, 17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus. 18 2Krn 11, 18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, 19 2Krn 11, 19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. 20 2Krn 11, 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. 21 2Krn 11, 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. 22 2Krn 11, 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. 23 2Krn 11, 23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
| | 2Krn 11, 1-23 |
Verš 1
Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
1Kr 12:21 - Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
Verš 4
Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
1Kr 12:24 - Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc ”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.
Verš 20
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
1Kr 15:2 - Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
Verš 14
Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
2Krn 13:9 - Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
Verš 15
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.
1Kr 12:31 - Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
2Krn 11,1-4 - Porov. 1 Kr 12,21–24.
2Krn 11,6-10 - O Etame porov. Sdc 15,7–8. – O Tekue 2 Sam 14,2. Betsur porov. Joz 15,58 a 1 Krn 2,45; Socho 1 Sam 17,1; Odolam 1 Sam 22,1; Gét 1 Sam 5,8; Maresa (Tell Sandahanna) Joz 15,44; Zif 1 Sam 23,14; Adoram, dnes Dura, západne od Hebronu. – Lachis pozri 2 Kr 14,19; Azeka, pozri 1 Sam 17,1; Saraa, pozri Joz 15,33.
2Krn 11,15 - O capoch pozri Lv 17,7. – O Jeroboamových teľcoch pozri 1 Kr 12,28 nn.
2Krn 11,16 - "Za nimi" rozumej: za levitmi.
2Krn 11,22 - Slovo: "zamýšľal!" je už z 23. verša, porov. LXX.